De Jan van Beverwijk, le 30 juillet 1640, note s.
Transcription

Beverwijk a, page 164.

seam lectorum. Crambe recocta. Ince-
pere quid Chymici, nec infœliciter.Quo-
rum vestigiis insistens non ipse modo di-
ligenter omnia investigo, sed quantum
est ubique eximiorum Medicorum in
consilium adhibeo. Inter eos etiam Cla-
rissimum Morellum, collegam tuum, et
utrique amicissimum Naudæum (adde-
re liceat) nostrum. Hujus Syntagma de
Studio militari, authoris munus, vidi, le-
gi, probavi. Et quid non ego, probatum
optimo cuique et doctissimo, celebra-
tumque a nobili poeta Borbonio, cujus
ego viri ingenium et ingeniosos versus
unice suspicio. At judicio Grotii, nihil
sublimius. O incomparabile patriæ de-
cus, quamvis patriæ, ut videtur, non na-
tum ! Vates esse potuit esse summus vatum,
et amicorum Cl. Heinsius, cum ante
xxvi annos imagini ejus inter alia sub-
scriberet :

Depositum cœli, quod jure Batavia
mater
Horret, et haud credit se peperisse sibi.

De libro Gallico, quem offers, Batavice
accipiam, si R .P. Mersenno tradideris,
qui sua mittere solet Zulichemi topar-
chæ, Principi a Consiliis, mihi amicissi-

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – De Jan van Beverwijk, le 30 juillet 1640, note s.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=9061&cln=s

(Consulté le 20/04/2024)

Licence Creative Commons