À Christiaen Utenbogard, le 6 janvier 1663, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 122 vo.

eruditissimum. Ille ipse est cujus habemus doctissimum elucubrationem in
Iusjurandum Hippocratis. Abijt ad plures ille Meibomius, sed filium reliquit
doctissimum, quem hîc vidi, et de quo verè dici potest, Docti patris docta proles : qui
proximo anno futurus est Medicinæ Theoricæ Professor Helmestadij, in illa ipsa
Academia in qua Medicinam hactenus docuit Vir Cl. Herm. Conringius, stipendijs
duorum Ducum, Brunsvicensis et Lunæburgensis. Filiola Regis nostri dierum 40. hîc
obijt. De bello in Italia gerendo vere proximo, sunt adhuc incerta omnia : qui stant à
partibus Papæ, pacem pollicentur, de qua nihil constat : ut neq. de negotio Nic.
Fouquet
, Gazophylacis olim nostri : adeo sunt obscura omnia. Sed desino, et hoc
anno novo salutem optimam Tibi voveo. Vale igitur, Vir Cl. et me ama. Indi-
culum librorum quem hîc habes, trade alicui Bibliopolæ, qui in eos inquirat, et totum
pretium refundam. Parisijs, die 6. Ianu. 1663. Tuus ex animo Guido Patin.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Christiaen Utenbogard, le 6 janvier 1663, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1259&cln=t

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons