À Heinrich Meibomius, les 31 juillet et 31 août 1664, note t.
Transcription

Ms BIU Santé no 2007, fo 174 vo.

D.D. Conringio, Tappio, Voglero, superaddas quæso pro Mantissa : ut et ab alijs,
præsertim si philosophica vel Medica fuerint. Vide igitur, et attende ad rem meam,
pro qua Tibi æternum, quasi adamantino vinculo obstrictus manebo : atq.
iterum rogo nomine Cl. tui Parentis, quem semper colui ; nomine D. Hermanni
Conringij
, quem colo ex animo ; et proprio meo qui Te colo et usque colam. Vale
igitur et me ama. Parisijs, 31. Iulij, 1664. Tuus ex animo, G.P.

Si quid ex hac Urbe requiras, ne quæso parcas æri meo aut labori :
sum enim Tibi ad omnia paratissimus, et re, vel opere, vel opera juvabo. Meo
quoque nomine salutes velim Typographum vestrum vestrum, Henn. Mullerum,
cui operam meam addico et consecro : apud quem sodes, mihi sponsor esto,
usquequo summam à Te indictam acceperit à D. Lud. Heron. Qua de re si
posthac velis ad me scribere, elige viam vestri Principis ad D. Bec, in sub-
urbio Santi Germani ;
vel epistolam tuam mitte Hamburgum, ad D. Lud. Heron, qui eam includet in
suo Fasciculo, quem singulis hebdomadis mittit Parisios, ad Dominum le Preux.
Tandem Vir Cl. vale, et me ama. Parisijs, 31. Aug. 1664.
Tuus et suus G.P.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – À Heinrich Meibomius, les 31 juillet et 31 août 1664, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=1344&cln=t

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons