Autres écrits : Leçons de Guy Patin au Collège de France (1) : sur le Laudanum et l’opium, note t.
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fos 389 vo et 390 ro.

intelligant, sive sit Opium verum et
proprie dictum veterum Medicorum
ut Dioscoridis et Galeni, sive sit dun-
taxat Mechonium Dioscoridis, ut pla-
cet Mathiolo et singulis recentio-
ribus eruditissimis viris et in materia
Medica intelligentissimis : nec vos
unquam moveant ad illud usurpandum
speciosæ illæ pollicitationes Chymista-
rum, quorum proprium est nugari, men-
tiri et per varias imposturas hom-
icidiaque multa peragere sua expe-
rimenta, cum suo Laudano deleterio
mortiferoque veneno, ducentis variis
præparationibus vexatissimo, post quas
tamen venenum adhuc remanet.

Sapite igitur et abstinete ab Opii usu,
monitique tandem meliora atque tutiora
usurpate remedia à Majoribus magistris
probata atque selecta, quæ partis dolen-
tis sensum non tollant aut hebetent,
quod facit Opium, sed semper cum ma-
nifesto
νεκροσεος periculo : verum po-
tius recurrite ad generalia remedia,
quæ morbi causam averruncent, qualia
sunt cum exquisita victus lege venæ
sect. toties repetita, quoties morbi ma-
gnitudo postulabit et vires ferent,

[390 ro]

purgatio moderata et morbi vehemen-
tis
αναλογα, enemata refrigerentia,
interdum solutiva ; balneum, semicupium, non
neglectis topicis idoneis et frangendæ vel
demulcendæ doloris acrimoniæ accommo-
datis : ne ægris curæ vestræ commissis
idem contingat infortunium, quod multis ex-
emplis evenisse testatur Schenkius in
observationibus, tot miseris, qui ab ejusmodi nar-
coticorum et opiatorum usu, sive fuerint
Collyria, Clysteres, suppositoria vel Pi-
lulæ vitæ cum morte commutarunt.
Alia quoque exempla leguntur non pœniten-
da apud Marcellum Donatum, l. 4. de
medica historia mirabili pag. 404. sed
omissis et inconsultis ejusmodi scripto-
ribus, qui multa cura indefessoque stu-
dio varia congresserunt exempla tot
ægrorum, quos Opium narcotica sua fa-
cultate et venenata malignitate suffo-
cavit, vim ejus deleteriam statim vo-
bis perspectam habebitis ; si attendatis ad
tot homicidia, quæ pene quotidie, aut
saltem frequenter, nimiâ sacræ The-
midis indulgentiâ, patrant Chymistæ
et ignari illi atque imperiti de grege
fanatici Paracelsi nebulones carbo-
narii ac fumivenduli cum suo Laudano

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Leçons de Guy Patin au Collège de France (1) : sur le Laudanum et l’opium, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8129&cln=t

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons