Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 16, note t.
Transcription

Ms BIU Santé 2007, fo 247 vo.

Bauhinus, ut dixit Riolanus, cùm eius scripta circa
annum 1591. à Cortesio edita fuerint.
Sed ille
dissimulavit Varolium scriptis anatomicis innotuisse, in
Academia Patavina anno Domini 1572, ut liquet ex libello de
nervis opticis ad Mercurialem
, et eiusdem Mercurialis responsione
ad Varolium
. Eodem tempore librum suum Anatomicum
consignavit Mediovillano Secretario Boncompagni fratris Summi
Pontificis Gregorij 13. qui creatus fuit anno 1572.
et 13. annos pontificatim exercuit. Ex his intelligitur
valvulam à Varolio inventam fuisse, priusquam Bauhinus
natus et notus fuisset in mMedicina. Nam à se reperire
gloriatur anno 1579. quo tempore vix dum sacris
Anatomicis initiatus erat, quoniam anno 1618 quo secundam
editionem sui Theatri Anatomici publicavit, fatetur
se per annos 40 Anatomicis rebus operatum fuisse.
At eodem anno 1579 Bauhinus medicinæ studiosus erat
et auditor atque spectator Anatomiæ Parisijs celebratæ à Pinæo,
ut ipse testatur in opusculo Anatomico de notis
Virginitatis
. Præterea eodem anno Salomon Albertus
publicè docebat Anatomem Wittebergæ, quo tempore valvulas
venarum, et istam coli valvulam detexisse primum scripto
edito declaravit, sed hoc Bauhinus subticuit, quamvis
verba Salomonis Alberti referat. Ipse verò Bauhinus
circa annum 1599. Anatomica scriptis mandare coepit.
Adde quod Archangelus Picolominus Medicus Romanus, in
suis prælectionibus Anatomicis
, quas edidit anno 1586,
mirificum naturæ artificium ad principium cæci colocatum,
videlicet tres valvulas revelavit, eo fine constructas,
ut remeantibus sordibus obsisterent. Frustrà gloriatur
Bauhinus quod Aquapendens, et Placentinus, percelebres
Anatomici Patavini, in suis administrationibus Anatomicis huius valvulæ
inventionem illi tribuere solebant, quoniam Fabri[cius]

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Consultations et mémorandums (ms BIU Santé  2007) : 16, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8146&cln=t

(Consulté le 28/03/2024)

Licence Creative Commons