Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note t.
Transcription

Commentaires de la Faculté de médecine de Paris
BIU Santé, tome xiii, fo 486 vo.

    Die Sabbathi 1. Iulij, 1651. retulit nobis
amplissimus Rector nuperrimè, nempe die
Mercurij postremo, 28. Iunij, universam
Facultatem Artium decrevisse, saluberrimæ
nostræ Facultati singulis annis exhibere in
modum subsidij, octingentas libellas Turonenses,
pro quatuor Profesoribus nostris, nec aliam
summam per tenuitatem ærarij Academiæ hac
præstanti tempore nobis elargiri posse : si t<ame>n
in posterum adaugeantur reditus et opes Academiæ,
pollicentur se eandem summam in posterum
nobis adaucturos. Quibus à me auditis, et
gratijs aliquo modo habitis, oblatam eam
summam pro anno proximo, (le premier
terme commençant à courir à la S. Remy
prochain, et expirant au bout d’un an, à la S.
Remy de l’an 1652.) negavi me posse assumere
neque admittere, nisi priùs hoc negotium retulerim
saluberrimæ Facultati, speciali articulo ad hoc
convocatæ : quod tamen facere non possum, nisi
habeam in manibus Conclusionem illam Facultatis
Artium, quâ nitar ac utar tanquam instru-
mento publico et authentico : ad hoc mihi
responderunt quatuor Procuratores, se
unumquemque ex sua natione, intra paucos
dies exhibituramos talem conclusionem ut eâ
munitus tale negotium referam ad Facultatem.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Commentaires de la Faculté rédigés par le doyen Guy Patin (1650-1652) : 1D. Novembre 1650-novembre 1651, Affaires de l’Université, note t.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8185&cln=t

(Consulté le 16/04/2024)

Licence Creative Commons