Autres écrits : Thomas Diafoirus (1673) et sa thèse (1670), note v.
Transcription

Sanguinem toto corpore circumferri, adeo Naturæ instituto adversatur, ut assiduo isto motu universa nutritionis ratio evertatur, damnaque gravissima incurrantur. Nam si e sanguinis in venis reconditi penu semper aliquid demitur, ad id farciendum, quod e singulis excidit partibus : cum hæ ad suum opus explendum aliquod sibi deposcant temporis spatium : sanguis vero simul accedat, et recedat, nullibi moram faciat, quo tandem pacto ad vitam hærere, in illarumque substantiam abire et converti poterit ? Rem propius intuere, non modo inutilem esse, sed more publicanorum molestam, et semper aliquid bonæ rei auferentem deprehendes. Hæc quippe est fluentium corporum natura et ratio ; ut quemadmodum amnis quantumvis taciturnus mordet roditque paulatim alvei sui ripas ; ramenta quædam abripiant, et summo saltem vulnere degustent, quæcumque lambunt corpora, perenni detrimento tandem aliquando casura. Finge autem non jam a qualibet parte sanguinem amore quodam, suique tutandi causa et necessitate delectum prolici : sed a Corde pulsum vage currere, quæ pars eo inundante aut expers erit phlegmones, aut ejus quasi pabuli uberioris appulsu non obruetur ?

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Thomas Diafoirus (1673) et sa thèse (1670), note v.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8009&cln=v

(Consulté le 29/03/2024)

Licence Creative Commons