Autres écrits : Une thèse quodlibétaire de Guy Patin : « L’homme n’est que maladie » (1643), note w.
Transcription

Quæ sequitur ætas licet temperatissima sit, ac iam pueritiæ vitia despumarit, pessimos tamen affectus invehit, cuiusmodi sunt morbus major, nonnunquam a flatu, tabes, cruentæ spuitiones. Cum in viros evasere, pulmo infestatur peripneumonia, thorax pleuritide, deterioris in sinistro latere ominis, alvus dysenteria, et diarrhœa : cruciant demum causus et cholera, cum sub pectore mascula bilis intumuit, quam vix extinxerit urna cicutæ ; quorum soli atque legitimi vindices sunt venæ sectio et frigidæ potus. An prodest illa virium firmitas ? tardum dictu, sub quanam cute lateat beatum ingenium ; nam et animi vigor cum corporis viribus minuitur, et nimio robore membrorum hebescit, quasi supra mortalem sit felicitatem, eundem et valentissimum esse et sapientissimum. Inclinante ætate bilis atræ sit proventus ; unde Quartana non minus infortunata, quia biduo medio intervallatur, et in qua µια µητρυια, δυο µητερες, ex Phavorino, cum sit juvenibus tormentum, senibus mors, eoque citius si continua fuerit ; malum contumax et fere plusquam corporeum, cuius curationem frustra suscipias pavore, maleficio, vomitu, imo nec purgantium usu, nisi præsente πεπασµω : ob id quoque sanguis, qui alias spumanti ore evomebatur, per anum fluit, idque maxime εκ της ακρατοποσιης. Interea obrepit non intellecta senectus ; mala merx, mala ætas, et adhuc juventutem cogitantibus supra caput est : nihil habet quod speret, quem illa ducit ad mortem, huic uni intercedi non potest. Cum universo pondere incubuit, nullo genere homines atrocius moriuntur, sed nec diutius : inde est quod nec vivere nec mori volunt : vitæ illos odium tenet, timor mortis, qui quoties mentem percutit, palpitantibus præcordiis vivitur, maxime si climactericus annus, sapienti nequicquam formidabilis. Quanta senem circumveniunt incommoda ! tunc enim floret amygdalus, impinguatur locusta, dissipatur capparis : mors illi est requies, vivere pœna gravis. Siccum et vacuum cerebro caput, subiectas partes humoribus obruit, tentatur et vertigine ; quæ ut præit apoplexiam ; ita hæc si solvatur, fere in paralysin desinit. En senibus vitæ portio quanta manet ! hebescunt sensus, cum voce trementia labra, in facie pallor, madidique infantia nasi ; si libros repetit, duplex se littera findit, eripitur sine nocte dies, nisi succurant oculi vitrei ; præmoritur odoratus, auditus, incessus, exangui et funereo Euclioni dentes suis excussi alveolis balbutiem pariunt. Thoracem quatit prava tussis, ut et suspirium, non minus æque quam Philosophia, meditatio mortis nuncupandum : renes et eorum ductus carnifex calculus, vesicam dysuria (quæ si contumax fuerit, sola sectione ad perinæum curabilis) artus διαθεσις ρευµαθωδης, articulos lapidosa chiragra, nodosa podagra ; imo interdum assiduo ægrorum cruciatu, παναγρα. Si sanguis copiosus Cor obruat, fit Syncope cardiaca veterum, a qua subito suffocatur animal, eodem modo quo Apoplectici : istam nulla valet Medicina repellere pestem, nequidem ipsæ artes Dardaniæ : imo nec ipsa Salus si cupiat. Etiam gelidus sanguis cutem urit pruritu, et maligna impetigine : totum denique corpus non ante torqueri desinit, quam dolore sensum doloris amiserit. Hæ sunt primitiæ mortis, sic illis defluit ætas, queis pœna est totum quod vivunt. Accedit omni membrorum damno major dementia : nam senibus exprobratur infantia, quasi pars summa vitæ, vitæ ipsius fæx sit : pauci quippe sunt qui cum sentiant ætatis iniuriam in corpore, non sentiant in animo, vixque tum mentis oculus acute cernit, cum corporeus deflorescit : at certe multis iners vita sine usu jacet sui : ita ut sibi sint odio, cæteris graves, tumque nihil optabilius, quam quæ est in propinquo Mors, omnium dolorum et solutio et finis, ultra quam mala nostra non exeunt ; optimum Naturæ inventum, unica tot ærumnarum clausula, et ultima vitæ linea. Ita nascentes morimur, finisque ab origine pendet.

Ergo totus homo est a natura morbus.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Correspondance complète de Guy Patin et autres écrits, édités par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Autres écrits : Une thèse quodlibétaire de Guy Patin : « L’homme n’est que maladie » (1643), note w.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/patin/?do=pg&let=8038&cln=w

(Consulté le 19/04/2024)

Licence Creative Commons