Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Résumé de la dissertation, note b.
Transcription

Page 26, Ioan. Pecqueti Diepæi Dissertatio anatomica de circulatione sanguinis et chyli motu.

ctigalem : æquum Dominantis fuerit motum, ante
Subditi vices, honoratiori loco pertractare.

Hîc igitur primùm ruentem à corde per arterias,
et rursus in cordis usque sinus per anfractuosa vena-
rum diverticula sanguinem prosecuti, adhibito Ex-
perimentorum testimonio, circulari per universum
corpus, et in Cavam proinde refluo Portæ motu,
concludemus circumagi.

Dein de motûs ejusmodi Principio disputabimus,
adversus eos præsertim, qui Sanguinis in Venas ex
Arteriis effusi reditum in Cordis Ventriculos, exu-
genti Diastolæ retribuunt ; aperientúrque Pneumati-
carum, quibus Attractionem propugnant,
Machinarum mysteria, sicut experientiâ indice pla-
num fiat Aëris Terraqueum Orbem comprimentis
non Pondere tantùm, sed et Elatere, in Antliæ tubum
Aquam sequi non sugentem sed surgentem Embo-
lum, ut in Æolipilas eandem contrudi, et intra Fol-
les aërem aggeri, et in Cucurbitulis protuberosè car-
nem excrescere.

Tum demonstrabitur triplex ejusdem in Sanguine
motûs incitabulum. Nam non sola Systole Sangui-
nem citat ; est et in vasis turgidioribus insita facultas,
quâ redeant ad naturalis capacitatis modum ; Adde
vicini gravaminis, sive Respirationis fiat pressurâ, si-
ve Contractione Musculari, Elasticum saltem onus.

Elaterem hîc seu virtutem elasticam voco innatam
compressæ seu coactæ rei ad naturalem statum nitentis
propensionem ; hâc lana vel spongia gravanti pondere
liberatæ ad pristinam redeunt extensionem, hâc ar-
cus sagittam impellit, hâc condensatus in sclopo
pneumatico aër dato exitu plumbum tantâ violentiâ

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Résumé de la dissertation, note b.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0020&cln=b

(Consulté le 14/06/2024)

Licence Creative Commons