Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre v, note b.
Transcription

Page 39, Ioan. Pecqueti Diepæi Dissertatio anatomica de circulatione sanguinis et chyli motu.

paucis amplexuum nexibus Arteriæ venosæ tenaci-
ter adhærescentem. An illam, quà cordi conseritur,
immissâ stipulâ spiro ; nec mora, sidentes defectu
Sanguinis canales serpens halitus instauravit, et ad
extrema capillarium venarum devolutus, indidem
in Arteriæ venosæ capacitem, evidenti sanè Syna-
nastomoseωn argumento, receptus est. Sed utcunque
sit exploratum in pulmone, non perinde tamen per
Hepar, musculósque ratum concludo.

Fatebor equidem reperiri alicubi Synanastomoseωn
intermedias elutriando Sanguini aperturas. Id cum
Arteriis per loca probat individua venarum cohæ-
rentia, et sine utrarumque lanienâ nunquam facilè
divortium. Sed ineptè, puto, quis Synastomoseis
admiserit, ubi nullum cum Arteriis venarum consor-
tium : Imò potiùs autumarim, per Anastomoseis ex-
tra Arteriarum claustra, transcolandam in carnes exu-
berare Sanguinis partem, ut inde, quod exactiori co-
ctione dispositum est, in similarium sidat nutrimen-
tum ; quidquid verò minùs digestum cum fluidiori
sero in venas, à foris in interiora circunquaque per-
vias, refugiat.

Nam si perpetuus intra vasa fluor nullum extra san-
guinem effundat, unde corporeæ molis augmentum
et, si sit in jugi motu corporearum partium substantia
unde tabidam fatiscentium maciem instaurari ?

Est profectò seminij quiddam in Sanguine resar-
ciendis idoneum damnis ; nempe quidquid coctius
in fibrosam solet coïre densitatem. Et verò, diffusis
per aquam (dum Sanguis ab artubus in tepidam ex-
pressus est) sero et colore, membranosi remanet in
pelvis fundo sedimenti fibris albicantibus carnea,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre v, note b.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0025&cln=b

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons