Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre v, note c.
Transcription

Page 40, Ioan. Pecqueti Diepæi Dissertatio anatomica de circulatione sanguinis et chyli motu.

proindéque solidati corporis aptior spissitudo ; ni-
mirum, quæ vel saturatis partibus residua vel ex Arte-
riis in venas immediatè, Synanastomoseωn transva-
sata compendio, in cordis cacabum remeabat.

Nec eas solum fibras, quas sensus percipit in san-
guine existimes aptam nutriendis partibus materiam ; est
et in fluidiori sero, quod sanguinis vehiculum dicunt,
ad condensationem hactenus incognita mihi facultas,
quam si tu quoque nondum perspectam habeas, facili
fiet experimento fides. Accipe serum aliquot post phle-
botomiam horis, cum lympidum in vasculis subsi-
denti sanguini superfluit ; hoc si per inclinationem
in vas aliud effusum igni superposueris, mecum pro-
fecto virtutis fermentativæ stupebis effectum mira-
bilem ; vix priùs ignem senserit, quàm coïverit in la-
ganum, sicut diceres concocta ovorum albumina.
Huc usque serum ejusmodi non disparis esse naturæ
cum urinâ color et fluiditas mihi persuaserant ; at
urina etiam, quæ turbidior est, clarescit igne sup-
posito, nec in ullam unquam solet densitatem coa-
lescere. Atque hinc mecum inferes esse vehiculo
sanguinis, quæ urinas deficiat, vim (quamquam sen-
sum effugiat) densatoriam, quæ unà cum urinis in
vesicam non defluit. Ita hac igni superpositum spis-
satur coagulo ; Ita liquorem etsi lympidissimum in
collam farina conglutinat.

Ac ne quispiam Synanastomoseωn et Anastomoseωn
ex vocum similitudine munia confundat, Synasto-
moseis appello intermedias Arteriarum cum venis
cohærentium elutriando Sanguini aperturas ; Ana-
stomoseis autem Arteriarum extravasando Sanguini
emissaria, et venarum recolligendo infundibula.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Jean Pecquet
Dissertatio anatomica
de circulatione sanguinis
et motu chyli
(1651)
Chapitre v, note c.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=0025&cln=c

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons