Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xi, note d.
Transcription

Page 36, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.

Valvulas enim habent depictas à Pecqveto fig.1. impedi-
entes chyli descensum, humoris consistentia et ligaturâ
potius deforis conspicuas, qvam oculis, qvippe in apertis
difficilius patent ob vasorum subtilitatem. Eas valvulas
videmus qvoque indita fistula, qvæ Spiritum seu flatum
non potest deorsum pellere. Tenuis valdè lactearum ha-
rum substantia, ut, nisi summâ adhibitâ cautione, facilli-
mè lædantur, et evacuato liqvore, dispareant vel ægrè no-
scantur. Exiles sunt in thorace, versus diaphragma cras-
siores, ubi apparent glandularum specie, interdum vel di-
gitum crassæ. Connectuntur inferius ut dictum Recepta-
culo vel glandulis lacteis, postica parte spinæ dorsi, anti-
ca œseophago, ad qvem et ramulos mittunt, ad latera ve-
næ sine pari et aortæ arteriæ arctius per membranulas
pleuræ nectuntur, nullum tamen ramum ad illam mittit,
nec debuit, qvia chylus per arterias ad partes nutriendas
deferri non debet, qvæ solo sanguine arterioso nutriun-
tur. Alia autem in venis ratio. Nam observavit Cl. Conrin-
gius
, ad hanc observationem à me invitatus, ramulos va-
rios in cavam venam sparsos, ut data ad me Epistola
testatur. Superius claviculis, ut post dicetur.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xi, note d.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1031&cln=d

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons