Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xv, note e.
Transcription

Page 50, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.

ribus præsentibus magnis parvisqve, an lacteæ hepar subi-
rent, qvod antea sæpius vidimus et jam negat Pecquetus.
Ecce multæ candicantes fibrillæ apparuerunt ad hepar
per portam vergentes membranis suis immersæ, qvem-
admodum depingunt Asellius et Highmorus, nonnun-
qvam manifestè tumidæ, inprimis seroso liqvore per tu-
nicas transparente, apertæ verò sive hæ sive illæ effunde-
bant chylum ichorosum non usqve adeò candidum, qva-
lis esse solet chyli evanescentis, unde Pecqveto favens D.
Petrus Bourdelotius
Vir Eruditissimus, qvi semel forte o-
perantibus nobis adfuit, in Sueciam ad Serenissimam
christinam Reginam incomparabilem, et sexus se-
culiqve miraculum iturus, et chyli vas et chylum esse perne-
gabat. Sed qvum sanguis non sit, nec portæ vena, aliudve
vas adhuc cognitum, pro lacteo omnino habendum cen-
sui. Color iste chyli evanidus, crudioris pituitæ esse so-
let, qvæ pleniore coctione tamen albet, vel lactis crudio-
ris, qvale in mammis primò apparet, et in utero ex qvo
embryonem nutriri supra diximus, vel deniqve est seri à
chylo separati, qvod eosdem ductus sibi vendicat. Vidi-
mus certè in pluribus hujusmodi serosum chylum et in
Receptaculo et lacteis thoracicis, imò per vices serum
chylo albo succedere in omnibus lacteis tam abdominis
qvam thoracis. Unde eadem erit condicio lactearum ad
hepar, qvæ est lactearum ad cor, qvum simili per vices li-
qvore impleantur.

Nemo hactenus insertionem in homine invenit,

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xv, note e.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1035&cln=e

(Consulté le 14/06/2024)

Licence Creative Commons