Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xv, note g.
Transcription

Page 52, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.

Jac. Bontius Obs.9. loco hepatis invenit solam membra-
nam ipsum vestientem, satis crassam, instar sacci. Alia
apud alios occurrunt, longumqve foret omnes observati-
ones ad hanc lineam vocare : In hujusmodi vero hydro-
pe superstitem vitam et sanguinis munia supplet cor, sed
qvia solum neqvit hepatis auxilio destitutum, perit ho-
mo. Nec valet Pecqveti transcolatorium hepatis munus
solum, qvia succederet illud in morbis calidis, qvi gene-
rantur ex sanguine calido non segregata bile, haudqva-
qvam in frigidis morbis, qvales utplurimum sunt aqvæ
inter cutem, scirrhi etc. Qvo referenda qvoqve dissecto-
rum exempla inflammatione hepatis laborantium apud
Nic. Fontanum l.1. Obs. Med. p.90. Dom. Panarolum Pen-
tec.1. Obs.37.

III.    Impedita hepatis sanguinificatione, sive chyli ali-
qvalis commeatu, qvia universus chylus ad thoracem
per novos ductus irruit, suffocatio sæpe oritur, et Ortho-
pnæa. Ita de Ioanne l’Alman Receptore D. de Qvarmi in
hospitali D. Antonii, Orthophnæâ mense Majo jugulato
refert Piso p 197. in cadavere hepar scirrhosum valdè fu-
isse inventum unà cum liene in tabum converso. Et sæpe,
qvia omnis chylo præcluditur ad thoracicas via, superflu-
um revomunt. Sic Dn. Vigneron in vico templi de sto-
macho qverebatur, sentiebatqve pondus qvoddam, et vo-
mebat sæpe. Aperto cadavere hepar superiore parte adhæ-
rebat diaphragmati, et idipsum hepar putre erat. Ballo-
nius
lib.1. Cons.43 in Annot.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xv, note g.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1035&cln=g

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons