Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xv, note h.
Transcription

Page 53, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.

IV.    Hepar sanum sanguinem conficere debet, ubi cor
patitur, et venæ thoracicæ nihil deferunt chyli sive vitio
viarum obstructarum aut compressarum, sive vitio reci-
pientis cordis, sive denique moventium pulmonum, dia-
phragmatis, musculorum thoracicorum, aliarumqve par-
tium. Ita in homine vidimus, et canibus plurimis hepar
sine omni noxâ, at pumones vitiatos, unde qvidem in
abdomine lactearum uberrimus proventus, sed flaccidæ
thoracicæ sine manifesto succo lacteo. Hic igitur cordis
vices supplevit hepar, qvemadmodum sæpe cor hepati
fert suppetias malè affecto sed nisi utrumqve viscus sanum
sit, nunqvam perfecta sit nutritio. Vidi Hydropicas vir-
gines, duro et tumido hypochondrio dextro, laudabi-
lem tamen menstrui sanguinis satis copioso habuisse ex
arteriis fluxum. Ita omento et mesenterio absumpto mi-
les Germanus apud Bontium Obs. Ind.7. per integrum
annum vixit, in qvo certè per hepar nulla chyli distribu-
tio, forsan per Receptaculum, vel lacteas thoracicas œso-
phago et cavæ insertas.

V.    Proportio esse debet vasorum lacteorum ad vasa
chylum recipientia, sive hepar sive Cor. At nulla est du-
ctuum lacteorum Pancreatis et thoracicorum cor vel
hepar proportio, si vel soli hi vel illi chylum deferunt.
Lactei meatus in thorace sic satis sunt exiles, et forami-
nula ad axillares qvoqve nimis exigua, qvam pro copia
chyli transvehendi et lactearum in abdomine Pari pacto
minores sunt lacteæ communes mesentericæ, qvæ ex

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xv, note h.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1035&cln=h

(Consulté le 13/06/2024)

Licence Creative Commons