Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xv, note i.
Transcription

Page 54, thomæ bartholini de lacteis thoracicis historia anatomica.

pancreate ad hepar serpunt, qvam sunt in mesenterio to-
to. Igitur nec hac nec illa omnis chylus potest amanda-
ri, sed partim hac, partim illac, pars enim chyli ad cor per
Receptaculum Pecqveti, et lacteos thoracicos labitur,
pars ad hepar vel immediatè per lacteas Aselli ex Pancre-
ate, vel mediatè per portam, cavam, emulgentes.

VI.    Receptaculum in brutis unicum plerumqve est et
parvum, qvum glandulæ et lacteæ sint copiosissimæ. In
homine glandulæ lacteæ novæ mole exiles et cavitate vix
conspicuæ.

VII.    Naturæ id familiare et corporis nostri œcono-
miæ minimè adversum, ejusdem generis humiditates per
diversas vias derivare. Ita tenuiorem sangvinem per se-
ptum cordis ad sinistrum ex dextro ventriculo transcolat,
crassiorem verò et copiosorem per pulmones circulat. I-
pse Pecqvetus p.84. concedit partem chyli per chylosam {a}
semitam ad cor ire, partem serosiorem ad renes etc.

VIII.    Nec desunt mihi concordiam viscerum et sen-
tentiarum molituro autoritates. Aristoteles ipse, cordi
addictissimus l.3. de Part. animal. c.12. fatetur Epar post
Cor omnium viscerum esse αιματικωτατον. Cl. Con-
ringius
in Doctissimis ad me literis, qvanqvam minus
hepati tribuat, qvam par videtur, tamen per solas thora-
cicas omnem chylum ferri, juxta mecum pernegat. Ipse
audiri meretur : Neqve verò copia lactei chyli et angustia
paucitasqve hactenus cognitorum vasorum, aptorum in id
uti chylum ex receptaculo possint alio transferre, me qvi-
dem permittit dubitare de aliis hactenus ignotis viis. Ut


  1. Sic pour : chylosam thoracis.

Imprimer cette note
Citer cette note
x
Jean Pecquet et la Tempête du chyle (1651-1655), édité par Loïc Capron. – Paris : Bibliothèque interuniversitaire de santé, 2018. – Texte : Thomas Bartholin
Historia anatomica
sur les lactifères thoraciques (1652)
chapitre xv, note i.

Adresse permanente : https://www.biusante.parisdescartes.fr/pecquet/?do=pg&let=1035&cln=i

(Consulté le 14/06/2024)

Licence Creative Commons