Liber II
171
PRIMÆ MVSCVLORVM TABVLÆ CHARACTERVM INDEX

PRÆSENS tabula anteriorem corporis faciem magna ex parte notans, corpus exprimit, a quo cutis[1]cum adipe carneaque membrana, et omnibus in superficie extantibus neruis, uenis et arterijs, si quæ sunt, resecui. Hanc tabulam una cum sequenti, characteribus liberam relinquere propositum erat, quo minus illis commaculata spectaretur. Quandoquidem tertia fere prima est, quam ad disciplinam parauimus, præsens namque (uti nec consequens) aliquid oculis subijcit, quod non in musculosis et quadratis, ut sic dicam, hominibus, eruditos pictores, sculptoresque indies etiam præcipue exprimere obseruamus. Quæ enim membranea in tertiæ tabulæ facie et ceruice uisuntur, et fibræ etiam in musculis ductæ, potius pictorem, ac sculptorem et plastem (quorum studijs quoque opitulari uisum est) perturbant. Quanquam his sane non sat sit, musculos in superficie repositos ad amussim tenere, imo præter ossium accuratissimam cognitionem, summa diligentia cuiusque musculi munus perspectum ipsis esse debet, quo sciant, quando musculum aliquem aut breuiorem, aut longiorem, aut protuberantem magis, aut compressum depingere debeant, hoc axioma perpetuo ob oculos habentes, musculum, dum os mouet, idque (ut sic dicam) ad suum uentrem retrahit, breuiorem, multoque prominentiorem fieri, et ad ipsius uentris medium colligi, quum autem e conuerso musculus os dimittit, ipsumque os alio agitur, quam ab eo musculo duceretur, musculi uentrem (cui duntaxat illi artifices animum accommodant) produci ac subsidere, minimumque protuberare. Cæterum quandoquidem hæc affatim in musculorum descriptionibus perstringam, characterum præsentis figuræ indicem aggrediar, in quo uix ullum musculum priuatim expressurus sum, sed unicum duntaxat characterem singulis in altero latere adhibens, quos hic obiter spectare licet, asscribam. In facie itaque nullus hic in conspicuo est musculus, quod illi tenues exacte et membranei sint, neque etiam obiter adempta cute secus, quam in præsentia modo occurrant.

AGlandulæ quam plurimæ notantur, quæ sub aurium radice, ad posteriorem inferioris maxillæ sedem repositæ, cauitatem hic opplent, tutæque uasorum distributioni præficiuntur. Sunt autem hæ quas in pueris humorum influxus crebro molestant, ac quæ strumis (quas χοιρὰς Græci appellant) subinde infestantur. Hac sede, qua glandulæ reponuntur, etiam citra characteris adminiculum, præscissæ hic auris foramen obseruatu est facillimum.
BSinistri lateris musculus, ab inferiori maxilla, in os υ imaginem referens insertus.
CMusculus a pectoris osse pronatus, ac in os υ literæ simile cum suo coniuge insertionem tentans.
DMusculus gracillimus, a superiori scapulæ costa, in os υ referens insertus, ac in quarta musculorum figura, V et V, in quinta autem, R et S notatus. Sedes quæ utrinque ad literæ D latera uisitur, cauaque est, neruos continet sexti paris neruorum cerebri, interioribus uenis iugularibus, et arterijs soporalibus concomitatos.
FMusculus a pectoris osse et clauicula, in mamillarem occipitij ossis processum, carnea insertione implantatus.
GPortio est musculi, scapulam moventium secundi, cuius effigiem monachi in suis cucullis imitati sunt. Præsentis musculi aliud nihil hic est conspicuum, quam quod clauiculam, et summi humeri sedem clauiculæ connexam inseritur, uerum in nona figura totus apparet musculus, Γ et Δ insignitus.
HSedes hæc iugulares uenas exteriores transmittit, quare etiam citra omnem musculi distinctionem, in uiuis duntaxat caua apparet. Vena autem resecta, et mucosis quibusdam membranulis ademptis, ille occurrit musculus, quem D insigniui, et etiam unus qui a prima thoracis costa, in anteriorem transuersorum processuum ceruicis uertebrarum sedem insertus, C in octaua musculorum tabula notatur.
IClauiculæ anterior sedes, quæ excarnis occurrit.
KMusculus brachium attollens, cuius principium a clauicula, summo humero, et scapulæ spina enascitur, atque hic ipsius pars spectatur, a clauicula et summo humero pronata.
LMusculus brachium pectori adducens.
MPectoris os excarne apparens, nam musculis pectori brachium adducens ad ossis latus, primum
×Cutis erreur pour cutim. L'erreur subsiste dans l'édition de 1555 et sera corrigée en 1725 dans l'édition de Boerhave et Albinus, tome I, p. 145.