Liber II
172
carneus esse incipit, et quamuis dexter sinistrum neruoso, et membranæ modo tenui exortu contingat, ob hoc tamen in uiuis adhuc hominibus pectoris os non prorsus occultatur.
NN sub axilla latitat, partem notans musculi brachium deorsum uersus dorsum detrahentis, ac sequenti tabula Γ indicandi.
O,OHæc digitorum imago, musculi aliquot insertiones indicat, qui in octo superiores thoracis costas insertus inspirationi famulatur, atque in octaua musculorum tabula F et F insignitur.
P,PPræsens uero digitorum effigies, exortus est musculi abdominis oblique descendentis, quem pluribus characteribus hic notare non libuit : quemadmodum neque recto etiam abdominis musculo notam adhibui, quod prorsus adhuc sub obliquorum neruosis tenuitatibus, et musculo brachium pectori adducente reconditus sit, utcunque etiam tubera quæ secundum abdominis longitudinem porrecta conspicis, recti abdominis musculi sint ; quæ quo minus extuberent, obliquorum tendinum tenuitatibus non inhibentur : quemadmodum neque cutis crassities in non admodum obesis obstat, quo minus eadem spectentur.
QAnterior cubitum flectentium musculus.
RR sub axilla reconditur, notans dicti iam musculi, interioris capitis carnosam partem, peculiaris musculi ritu extuberantem.
S,SMusculus posterior cubitum flectentium, quem duobus insigniui characteribus, ne sedes illis characteribus notatas, diuersos esse musculos quis arbitraretur.
TMusculus ab inferiori scapulæ costa enatus, cubitique extensioni subseruiens.
VSuperior musculus eorum qui radium in pronum agunt. Cæterum quum præsentis figuræ cubitorum et manuum extremarum non eadem sit facies, haud inopportune dextro et sinistro lateri V ac subsequentes aliquot characteres pariter adhibui.
XMusculus ante indicem postbrachiali insertus, idque flectens.
YMusculus latum tendinem in summam manum producens. Sedes autem quæ utrinque ad huius tendinis latus in cubiti longitudine protenditur, nulloque charactere insignitur, flexionis secundi quatuor digitorum articuli autor est, quem quintæ figuræ Θ indicat.
ZIn dextro cubito indicatur musculus ab interno humeri tuberculo principium ducens, qui recto brachialis ossi insertus, brachiale flectit.
aIn utroque cubito musculus notatur, radium in supinum ducens, qui ab humeri osse natus, inferiori radij appendici implantatur.
bIn utroque cubito musculus insinuatur, bicorni tendine brachiale extendens.
cIn utroque cubito indicantur duo musculi, ex ulna originem ducentes, quorum unus tendinem brachialis ossi offert pollicem sustinenti : alter in binos dissectus tendines, unum primo pollicis ossi, alterum secundo et tertio inserit.
dIn sinistra manu hic occurrit tendo musculi, pollicem uersus indicem euertentis.
eIn sinistra manu spectantur tendines, in exteriorem indicis sedem exporrecti.
3,4,5,6In sinistra manu notatur transuersum ligamentum, in cubiti externa sede conspicuum : verum numeri characteres seorsim indicant, quot in hac manus superficie sinus anulique dissecantibus apparere possunt. Sunt autem omnes quatuor radio proprij, illisque tendinibus adaptati, in quorum regione numerum conspicis. In dextro cubito etiam 6 spectatur, idem quod in sinistro indicans.
hIn sinistra manu, sedes musculi indicatur pollicem indici proxime adducentis. Modo post sculpturam f et g incuria elapsa, nihilque illis insignitum obseruo, quod et in alijs tabulis interdum (citra incommodum tamen) usu uenit.
iIn dextra manu musculus pollicem ab indice plurimum abducens : atque ad huius latus portio eius musculi uisitur, qui primum pollicis os flectentium est prior.
q3Musculus paruum digitum a cæteris abducens, ad cuius dextrum latus is se offert, qui sub illo magna ex parte occultatus primum parui digiti flectit internodium, id in externum latus ducens.
kTunica testem ac ipsius uasa seminaria inuoluens, quæ hac in uiris prorepunt. Mulieribus enim hæc uasa cum reliquis generationi simulantibus organis in corporis alto reconduntur.
lAd sinistri testis latus l occultatur, notans glandulas cauitatem hic in inguinibus replentes, qua insignis uena cum arteria crus adit. Glandulis enim resectis hic magnus exurgeret sinus, cuiusmodi in inguinum abscessibus fieri cernimus.