Liber II
173
mMusculus a pubis osse in femur procedens, in octaua figura Σ notatus.
nHac prorepunt duo musculi, quorum alter femoris motorum sextus habebitur, atque in octaua tabula Θ notabitur : alter uero septimus, in eadem tabula Λ indicandus.
oAb ilium osse pronatus musculus, qui tibiæ insertus, illius motorum primus est.
pA pubis ossium commissura enatus musculus, ac tibiam mouentium secundus.
qSextus inter tibiam mouentes musculus, cuius carnosa substantia hic conspicitur : tendo autem ipsius adeo tenuis est, ut subiectorum illi musculorum circumscriptionem non obliteret. Quapropter etiam priuatim hic se non ostendit, quemadmodum neque in secunda musculorum figura : in tertia tamen et quarta, quadamtenus oculis subijcitur, in hac quidem charactere 3, in illa uero Φ notatus.
rPræsens musculus etsi cum alijs inibi ad superficiem repositis nuper dicto membraneo tendine sexti tibiam mouentium musculi obducatur, attamen sese ostendit, quemadmodum neque in musculosis integra adhuc cute conspectum fugit. Notat autem r priuatim septimum tibiam mouentium musculum.
Musculus supra coxendicis ossis articulum principium ducens, et inter tibiæ motores nonus. Verum et hic membraneo obtegitur tendine musculi tibiam mouentium sexti.
tMusculus, femoris os uniuersum quodammodo amplectens, tibiæque ducum octauus.
uSedes hæc u notata, ad sinistrum spectatur genu, estque quarti tibiam mouentis musculi pars.
x,yTota hæc tibiæ ossis regio excarnis est, nulloque obtegitur musculo.
zMusculus pedis motorum ordine sextus, ac per transuersum ligamentum in anteriori tibiæ sede positum, et A indicandum, descendens, pedijque ossi pollicem sustinenti insertus.
αMusculus quatuor pedis digitos extendens, qui sub musculo z insignito, maxima sui portione occultatur.
βQuatuor digitos extendentis musculi portio, quæ pedi in anteriora attollendo suppetias ferens, pedem mouentium nonus censetur.
γPollicem extendens tendo. Carnosa enim musculi pars in alto alijs subijcitur musculis.
δTransuersum ligamen in anteriori tibiæ sede locatum, et quatuor ultimo notatis musculis uiam porrigens.
εExterior malleolus, seu fibulæ excarnis pars.
ζMusculus fibulæ exporrectus, qui sub pedis inferiora reflexus in pedij os pollicem sustinens insertionem molitur, ac pedem mouentium septimus numerabitur.
ηMusculus, ab externo femoris capite pronatus, et pedem mouentium secundus.
θHunc characterem et aliquot subsequentes in dextro crure reposui, quod illis indicandi musculi in eo sint conspectiores. Verum θ notatur musculus ab interno femoris capite pronatus, pedemque mouentium primus.
ιTendo totius corporis gracillimus, ab illo enatus musculo, qui ab externo femoris capite principium ducens, pedem mouentium tertius habetur.
κMaximus suræ musculus, a commissura fibulæ ad tibiam enatus, pedisque motorum facile robustissimus, et quartus.
λMusculus quatuor pedis digitorum tertium os flectens.
μPortiuncula quoque hic uisitur, pedem mouentium quinti : uerum hæc, ut et musculi paulo antea in dextro potissimum crure commemorati, dilucidius multo in dextra sequentis tabulæ tibia conspiciuntur.
νTransuersum ligamentum a tibia in calcem pertinens.
ξMusculus pollicem in internum latus agens.
ϖIn dextro pede musculus notatur, pollicem alijs digitis adducens, seu illum in latus externum mouens. Apparent ad hæc, sub tendinibus musculi quatuor digitos extendentis, ac α notati, tendines indicem, medium et anularem in externum latus abducentes.