Liber II
175
SECVNDÆ MVSCVLORVM TABVLÆ CHARACTERVM INDEX.

SECVNDA tabula primæ, quod ad sectionem spectat, omnino correspondet, et in latus uersa eosdem cum illa commonstrat musculos, una cum ossium sedibus in superficie prominentibus, ac ut sic dicam, excarnibus. Quum itaque hæc spectatu sit dignissima, pari cum præcedente modo singulos musculos uno charactere annotabo. Facies itaque propemodum uniuersa, et caput quoque, quum paulo minus toto osseum sit, literis nisi paucissimis in hunc modum insignientur.

ATemporalis musculus. Quicquid supra semicirculum hunc quo temporalis musculi primus exortus circunscribitur, consistit, prorsus excarne est : nisi hic fortassis accurate nimium singula animaduertens, frontis os secundum naturam non excarne esse, uerum tenui musculosa compage obduci, additum uelis, quam simul cum frontis cute totaque adeo carnosa membrana resecuimus.
BOs iugale. Foramen illud ad ossis huius terminum sese offerens, auditorius est meatus.
CMusculus a mandendo μασσήτηρ, et mansorius nuncupatus.
DMusculus buccarum motibus subseruiens, ac ex una maxilla in alteram pronatus.
EMusculus sinister ab inferiori maxilla in os υ imaginem referens productus.
FMusculus a pectoris osse in os υ referens insertus.
GMusculus sinister, a superiori pectoris ossis sede principium ducens, et in humiliorem cartilaginis scuti imaginem representantis regionem insertus. Is enim quum sub musculo F insignito latitet, non prorsus in latere conspectum fugit.
H,HMusculus a superiori scapulæ costa ad os υ imagini simile properans, qui ablato adipe et iugulari externa hinc diligenter execta, iuxta humilius H est conspicuus. Deinde superius H indicat etiam glandulas ad auris radicem repositas.
IA pectoris osse et clauicula principium sumens musculus, et in mamillarem temporis ossis processum insertus.
K,LMusculus scapulam mouentium secundus : ac K quidem notat superiorem ipsius partem, quæ scapulam sursum trahit. L uero inferiorem, cuius beneficio scapula deorsum agitur. Ad dextrum latus L hic quoque dextri musculi portio sese offert, uerum in nona musculorum tabula utriusque lateris musculus literis Γ et Δ est spectatissimus.
MMusculus brachium attollens : præsens musculus longe accuratius in quarta figura Ξ et in decima Δ indicabitur : quod ideo additum uolui, ne quis hunc musculum multis donatum impressionibus, plures esse ex uera hac integraque delineatione sibi persuadeat. Quamuis interim hæ impressiones (si quis alius modo musculus) peritos sculptores pictoresque ludant : quos non hic solum, sed et in toto externo brachij latere uelim esse attentissimos, quod male musculum quem iam notabimus, ueluti in cubiti exteriora protrahant.
NQuanquam ex subsequentibus characteribus nonnullos in utroque brachio repositos cernis, tantisper tamen sinistro duntaxat animum adhibebis, donec et dextri meminero. N itaque notatur posterior cubitum flectentium, qui in uiuis altius supra brachium attollentis musculi insertionem enasci uisitur, quam re uera principium ducit : licet hic non nimis inferius incipiat, sed quod pictoribus animaduertendum est, fortassis etiam elatius quam deceat.
OMusculus cubitum extendens, qui ab humeri capitis ceruice principium adipiscitur.
PMusculus cubitum quoque extendens, cuius origo ab inferiori scapulæ costa pendet.
QHac sede duo dicti nuper musculi cubitum extendentes in unum coeunt, non amplius duplicis musculi imaginem repræsentantes. Quid autem hic insignius quam reliquo progressu extuberant, præter ipsorum partem summe carnosam tertius cubitum extendentium in causa est, qui hic sub illis occultatus ab humero seu brachij osse pronascitur, atque in duodecima figura X, in decimatertia autem d indicabitur.
RHac parte cubiti extensionis autores in posteriorem ulnæ processum, et articuli ligamenta implantantur, nerueam suæ insertionis partem in triangularem hanc sedem porrigentes, quæ excarnis ulnæ est portio.
SMusculus ab humero enatus, qui in inferiorem radij appendicem insertus, radium in supinum ducit.
TMusculus bicorni tendine brachiale extendens.