Liber II
176
VMusculus indicem medium, et anularem præcipue extendens.
XMusculus parui digiti extensionis primarius autor.
YMusculus postbrachiale extendentium inferior.
aMusculus flectentium brachiale inferior.
b,cDuo hic indicantur musculi, quorum superior b insignitus brachiali inseritur : inferior autem cui c inscriptum est, in duos diducitur tendines, unum primo pollicis internodio inserens, alterum duobus superioribus eiusdem internodijs implantans.
1,2,3,4,5 et 6His numeris notatur transuersum ligamentum in exteriori sede cubiti repositum, quod in tot rursus anulos diuiditur, quot numeros scripsimus. 1 enim indicat ligamentum radio ulnæque commune. 2 ligamentum ulnæ proprium. 3,4,5 et 6 uero insinuant quatuor ligamenta radio pecularia.
dSedes musculi, aut ipse etiam musculus indici pollicem proxime adducens.
eTendo musculi pollicem ad indicem euertentis. Verum modo tempestiuum est et dextro brachio animum accommodare, ac partim easdem notas quas in sinistro spectasti, partim uero nouas intueri. Idem igitur significant N ac N, P, S, T, a : sed uix hic musculi a insigniti linea conspicitur : dein b, c et 4, 5, 6, et d ac e idem in dextra, quod in sinistra manu referunt. At priuatæ dextræ manus notæ sunt huiusmodi.
ZAnterior cubitum flectentium musculus.
fMusculus superior radium in pronum mouentium.
gMusculus superior brachiale flectentium.
hLatum producens tendinem musculus.
iMusculus gibbam scapulæ sedem occupans, qui extrorsum brachium circumuertit.
kMusculus quo brachium retrorsum ad dorsum elatius quam iam signando musculo ducitur.
ΓPræsentem musculum nona tabula O, et detectum adhuc magis decima Θ ostendent. At quum externum secundum'ue ipsius latus nullibi atque in hac tabula opportunius ostendetur, hic aliquot characteres adijcere erit operæ precium. Est itaque musculus hic cuius beneficio brachium agitur deorsum, triangularis quodammodo figuræ, cuius internum latus spinarum apicibus exporrigitur (qui præsenti musculo principium offerunt) ab l ad m pertinens.
l,m,nExterius uero latus, quod a sacro osse sursum oblique in priora ad insertionem properat ab m ad n usque pertinet : n enim insinuat huius musculi partem suæ insertioni proximam, quæ citra alterius musculi dissectionem conspici nequit. Atque hoc latus est, quod in prima tabula N notat, in sequenti uero V, et rursus longe accuratius dextrum septimæ tabulæ brachium O litera hanc insertionem commonstrat. Tertium latus ab l ad n porrigitur, quod transuersim ductum humiliori basis scapulæ angulo insternitur. Atque l etiam indicat huius musculi partem musculo cui L inscripsimus subiectam.
ΔNe paruum o in umbra ad pectoris sedes plus satis lateret, Δ inibi positum habes, musculum indicans, quo brachium pectori adducitur.
o,o,oHuiusmodi triangulorum quasi ritu procedentes formæ, insertiones musculi sunt eius qui in octo superiores thoracis costas manus modo insertatur.
p,p,pExortus abdominis musculi oblique descendentis, qui mutuo cum dicti iam musculi et aliquot o insigniti insertionibus ingrediuntur. Quod autem in uniuersa abdominis sede conspicitur, obliquus ille est musculus : quanquam rectus abdominis musculus nonnihil propter obliquorum tendinum tenuitatem (quemadmodum et ante sectionem) extuberet.
qPrincipium notatur primi tibiam mouentium musculi, quem sequenti figura Σ notatum cernes. Hic autem in dextro femore q etiam indicatur.
rMusculus latum producens tendinem, quo omnes femur amplexantes musculi circundantur, quique tibiam mouentium sextus habetur. Huius tendo quum non insignem exigat spissitudinem, aliorum musculorum inspexionem minus adhuc ipsa cute occupat : unde etiam hic occurrit musculus, mox t notandus.
Portio musculi tibiam mouentium noni, quem in quarta tabula Φ exprimam.
tMusculus tibiam mouentium septimus, membraneo tendine sexti tibiam mouentis musculi obtectus.
uMusculus sinistrum femur mouentium primus. Qui uero dextrum femur agit, etiam magna ex parte hic se offert.
xRegio maioris exterioris'ue processus femoris.
yConspicua secundi femur mouentis musculi pars. Reliqua autem primo femur mouenti musculo u superius indicato, et illo quem latum producere diximus tendinem, quemque hic r notaui occultatur.