Liber II
179 [177]
αQuartus tibiam mouentium musculus, qui hic externo ipsius latere est spectatissimus, ac nullibi in dextro crure apparet.
βIn utroque femore tertius notatur tibiam mouens musculus.
γIn dextro tantum femore indicatur secundus tibiam mouentium musculus.
δIn dextro crure bis δ posui, musculum indicaturus, quem ego quintum femoris motorem enumeraturus sum. In sinistro autem crure δ iuxta poplitem ponitur, quintum quoque notans musculum.
ε et ζIn dextro femore indicatur quintus tibiam mouentium Galeni musculus, noster autem femur mouentium quintus : ac ε quidem huius musculi posteriorem partem indicat, ζ uero posteriorem anterioris partis portionem. Hæc non ambigo abstrusa obscuraque uideri, attamen si Caput tibiam mouentibus musculis, et Caput femur agentibus dedicanda perlegeris, erunt longe facillima : præcipue quum hos musculos in alijs musculorum tabulis propemodum denudatos uisurus es, uidelicet in septima ad characterem β, in octaua ad Φ et c, in duodecim ad Ξ et Σ. Omnia enim singulis locis haud ueniunt repetenda : imo uereor morosiorem quempiam et rodendi studio natum, mihi detractaturum, quod ea in harum tabularum indicibus præmoneam, quæ in sermonis seu Capitum contextu diffuse ac explicate persequar. Quanquam etiam hæc et contextus ipse studioso homini uix sufficient : ut eos modo mittam, qui omnia oscitanter aggredientes, compendia summo ipsorum dispendio quærunt, et Galeni anatomicos libros tanquam ad ipsos non pertinentes relinquunt.
ηMusculus hic extuberans, tibiam mouentium octauus censebitur.
κ,θExcarnis tibiæ pars, uerum interior malleolus priuatim κ notatur.
λIn utroque crure suram constituens musculus, qui mouentium primus numerabitur.
μMusculus in utroque notatur crure, pedem mouentium secundus.
νGracillimus totius corporis tendo, a musculo enatus qui pedem mouentium tertius habetur.
ξMaximus suram constituentium musculus, ac pedem mouentium quartus. Quamuis ο et ι et eiusmodi aliquando characteres non inuenis, ob hoc quicquam non notatum fuisse minime arbitrandum est, quum illi characteres (quantum ad sculpturam spectat) nostro o et i non absimilia sint.
ϖMusculus tertios quatuor digitorum flectens articulos.
ρPortiuncula eius musculi, qui pedem mouentium quintus erit.
ςTransuersum ligamen[2]ab interno malleolo in calcem pronatum.
τMusculus pollicem in internum latus ab alijs abducens digitis, qui sane hic est manifestissimus.
υLigamentum musculo secunda quatuor digitorum internodia flectenti obnatum, et lati tendinis uicem in planta gerens.
φIn utroque crure musculus notatur in anteriori tibiæ sede locatus ac pedem mouentium sextus.
χMusculus fibulæ exporrectus, qui pedis motorum septimus numeratur.
ψMusculus nuper dicto substratus, pedemque mouentium octauus : huius tendo, ut et septimi, sub Σ est conspicuus.
ωMusculus quatuor digitos extendens, ad latus autem sinistrum Ω occurrit huius musculi portio, bicorni tendine in pedij os ante paruum digitum inserta, quam pedem mouentium musculorum nonum appellabimus, quique aptius in quarta musculorum tabula Ω indicabitur.
ΘTendo musculi pedis pollicem extendentis.
Λ,ΔTransuersum ligamentum tibiæ ossi et fibulæ commune, in sinistro crure Λ indicatur, in dextro autem Δ.
ΞExterior malleolus, seu fibulæ ossis excarnis sedes.
ΣTransuersum ligamentum a fibula in calcem pertinens.
ΠMusculus abductionis parui digiti a reliquis autor.
×Variante de ligamentum, d'emploi plus rare dans la Fabrica.