Liber II
179
TERTIÆ MVSCULORVM TABVLÆ CHARACTERVM INDEX

PRÆSENS tabula anteriorem corporis faciem exprimens, in hoc a prima musculorum tabula differt, quod musculos ex carnosa membrana constitutos, et aliquot etiam faciei musculos ab adipe liberatos commonstret, quodque magis ad musculorum disciplinam, quam priores duæ, sit comparata.

ARectæ secundum frontem ductæ lineæ, frontis et narium cutis musculum notant.
BTemporalis musculus, ubi interdum, sed perquam raro, carnea membrana fibris etiam carneis enutritur.
CMusculus palpebram attollens.
DMusculus palpebram deorsum trahens.
EMutuus palpebræ musculorum secundum palpebræ longitudinem connexus.
FMusculus media sui parte nasi alam, altero uero superius labrum petens.Quemadmodum sane uarium musculorum fibrarum in labijs implexum indicare non licuit, ita quoque characterum copia faciem alioquin satis obscuram non sum occupaturus.
GMalum, ac iugalis ossis anterior sedes, quæ prorsus excarnia sunt.
HMusculus a malis pronatus, et superiori labro proprius.
IMasseteris musculi principium, lato quem iam describam, musculo non obtectum.
ΓMusculus carnosa constans membrana, et præcipuus buccarum labiorumque et anterioris colli cutis motuum dux, qui hic corpori in utroque latere hæret, reliqua carnosæ membranæ parte, quæ carnea non efficitur, a corpore resecta.
K,L,MQuod autem ad præsentis musculi fibrarum progressum attinet, K ad L usque, musculi principium notat , e regione ossis pectoris, ac mediæ clauiculæ sedis ossi pectoris proximæ incipiens, cuius fibræ recto tramite sursum ad M exporriguntur.
NAb L uero ad N principij pars notatur, e regione reliquæ sedis, clauiculæ et summi humeri sede incipiens, cuius fibræ oblique sursum in anteriora porriguntur.
ODeinde etsi ea musculi pars non sese spectandum offerat, quæ in posteriori ceruicis sede consistit, nihilominus O ad auris radicem positum, transuersas fibras illinc prorepentes utcunque ostendit. Quare etiam in musculi lateribus describendis, primum latus tibi fingendum est ab N ad O, secundum ab O ad H. K uero per L ad N, tertium indicabit latus. A K autem ad M quartum habes latus. Intensius enim nigricans linea, a K ad M ducta, dextri musculi cum sinistro interstitij loco habenda est.
PBrachium attollens musculus, quem hic in anteriore corporis facie L, N et Q propemodum circumscribunt, is enim inferius, quam Q consistat, sua insertione prorepit.
ΔMusculus brachium pectori adducens, qui in sequenti tabula simul hic uenit inspiciendus, ibidem namque ab initijs liberatus, Δ perinde notatur, ijsdemque fere characteribus inibi atque hic ita circumscribitur. K ad L usque principij ipsius pars, a clauicula principium ducens. K uero ad R principij pars est, ex media latitudine ossis pectoris pronata.
RQuin etiam R notat musculi membraneam partem, quæ ad mucronatæ cartilaginis latus, oblique descendentis musculi abdominis neruosæ tenuitati exporrigitur.
SS autem significat carneam musculi partem, a sextæ et septimæ costarum cartilaginibus, propter oblique descendentem abdominis musculum peculiariter pronatam.
QQ præsentis musculi insertionis index est, qua inter brachium attollentem (qui P notatur) et priorem cubitum flectentium Z indicandum, in humerum inseritur.
TPorro si latera ipsius, et fibrarum insertionem intueri animus sit, sequentem etiam inspicito tabulam, quæ præsentis musculi insertionem, Q et T notatam exhibet, quo ad hunc modum huius illiusque tabularum characteribus simul iunctis, quinque musculi latera metiaris. Primum a K ad L. Secundum a K ad R. Tertium ab L ad Q. Quartum ab Rad T, quod subsequens ostendit tabula, in præsenti interim lata musculi insertione occultata. Atque hinc etiam quintum quoque latus a Q ad T pertinens, in quarta tabula duntaxat est conspicuum.
VMusculus brachium deorsum trahens.
5,6,7,8His numeris, insertiones musculi thoracem mouentium secundi notantur, quæ costis inseruntur, quarum regio quum his numeris exprimitur, elatissimam insertionem in quintam fieri costam prompte colligis.
ΘAbdominis musculus oblique descendens, qui cum suo coniuge uniuersam abdominis sedem cooperit,