Liber II
189
Λ,t,u Musculus radium mouentium longissimus, cuius altissimam partem, quæ hic oculis subijci potest, t indicat. u autem præsentis musculi insertionem notat, quam in inferiorem radij appendicem molitur.
xMusculus superior duorum, qui radium in pronum ducunt.
Ξ,α,βMusculus tertium quatuor digitorum os flectens, et α quidem huius musculi caput insinuat. β autem sedem indicat, qua musculus in quatuor partes carneas discinditur, qui singulos postmodum porrigunt tendines. Porro qua ratione ad tertium usque digitorum internodium tendines huius musculi porrigantur, et incumbentis musculi tendines transeant, hic in utraque manu est conspicuum.
γ,δSit tamen doctrinæ gratia γ tendo tertium medij digiti os accedens, δ autem tendo, qui secundum os flectit.
εMusculus secundum quatuor digitorum flectens articulum.
ζ,ζHos characteres referre oportet ad quatuor musculos, quorum beneficio quatuor digiti adducuntur pollici, atque hi interno lateri tendinum tertium os flectentium exporriguntur.
η,θMusculus tertium pollicis os flectens η notatur. θ autem ipsius tendinem proponit, inter musculos primum pollicis os flectentes, et eos qui secundum pollicis os flectunt, prorepentem.
κMusculus maior primum pollicis os flectentium, hic ab insertione dependet.
λMusculus minor primum pollicis os flectens, qui sub maiori κ indicato recondebatur. Inter λ uero et κ, primum pollicis os nudum excarneque apparet.
μMusculus primum parui digiti os uersus exteriora flectens. Tuberculum uero ante huius musculi initium apparens, ulnæ est sedes, qua ualidiorem ligamenti exporrigit portionem brachiale cubito colligantis.
νTertius femur mouentium musculus.
ξMusculus femur mouentium septimus.
οMusculus femur mouentium octauus.
ϖMagnus femoris ossis processus.
ρMusculus femur mouentium sextus.
ςQuintus femur mouentium musculus.
ΠOctauus tibiam mouentium musculus, uniuersum femoris os quodammodo amplectens.
τ,υ τ insinuatur amplum huius musculi principium, a radice magni femoris processus, et ipsius collo enatum. Deinde Π priuatim indicat sinus illius portionem, quo nonus tibiam mouens musculus continetur, atque hic sinus in dextro crure est conspicuus, quemadmodum et carnosæ musculi partis terminus, qui instar semiglobi extuberans hic υ insignitur.
φDependet hic musculus tibiam mouentium septimus, cuius cauitas argumento est, qui octauum tibiam mouentium amplexetur musculum, et qui horum tendines una coeant.
*Quod ut commodius expenderes, in dextro genu septimus musculus adeo ab octaui musculi tendine dissectus est, ut et molæ pars ibidem in conspectum ueniat * notata.
χ,ψHæc sedes ad undecimam musculorum tabulam potissimum refertur, quæ ostendit portionem quarti tibiam mouentis musculi ex femoris osse pronatam : atque hic χ notat quarti musculi sedem ipsius insertioni proximam. ψ autem eam partem absectam ostendit, cui coxendicis ossis appendix principium præbet.
ΣIn sinistra tibia totum externum tibiæ ossis latus conspicuum est. Id dico latus, quod ad externam sedem excarnis etiam ante sectionem partis habetur, quam et dextra tibia totam oculis subijcit. Cæterum Σ priuatim notat ligamentum tibiæ, os et fibulam, qua hæc inuicem dehiscunt, intercedens.
ω ω autem externum notat malleolum, et partem fibulæ excarnem.
Φ,2,5,4,3 Musculus pedem mouentium septimus. 2 ipsius exortum indicat. 5 tendinis principium, quod anteriori et posteriori parte, ac dein interius, qua fibulam spectat, carne adnutritur. 4 itaque partem notat anteriorem carneam. 3 uero posteriorem.
ΨOctauus musculus pedem mouentium, magna sui portione sub septimo occultatus.
66 huius musculi tendo, ad posteriorem exterioris malleoli sedem reflexus.
ΩMusculosa moles, cuius beneficio pollex et tres ipsi proximi digiti in externum latus ducuntur.
7Hic procumbit musculus pollicem extendens.
8Musculus paruum digitum in exteriora abducens, hac sede obuius est.
9Secundus musculus pedem mouentium. In dextræ tibiæ posteriori sede nullas adhibui notas, quod musculos hac sede delineatos, omnes quæ hactenus præcesserunt, tabulæ ostenderint. Vnde si et hic pariter notas requires, opportune has a prima, secunda et tertia tabulis petes. Verum quia in sequenti tabula dependet, cuius pollex introrsum mouetur, huic in præsenti tabula א inscripsi.