Liber II
195
NONÆ MVSCVLORVM TABVLÆ CHARACTERUM INDEX.

PRÆSENS tabula omnium posteriorem corporis faciem exprimentium, prima habebitur, hic ordine nona. Si tamen anterioribus seriatim ac uicissim posteriores subsequi uelles, posset hæc omnium esse aut tertia, aut quarta : nullum enim absectum habet musculum, præter eos, quos carnea membrana constituit, tertiaque tabula obuij sunt. Præterea transuersa in cubiti externa sede, iuxta brachiale reposita ligamenta hic dissecuimus, quod prima et secunda tabulis abunde conspicua fuerint, hancque tabulam ad disciplinam prorsus parauerimus.

ATemporalis musculus.
BOs iugale.
CMasseter. Auris uero foramen cum ipsi subiectis glandulis, citra characterum subsidium est obuium.
DMusculus caput mouentium, a pectoris osse, et clauicula enatus, in mamillarem capitis processum inseritur.
Γ,ΔMusculus secundo loco inter scapulam mouentes recensendus.
E,F,GAtque huius principium ab occipitij osse pronatum, E ac F insignitur. E uero usque ad G musculi principium ab occipite, ad octauæ usque thoracis uertebræ spinam, a mediarum uertebrarum apicibus quodammodo enatum.
H,IH,I insertio, quam musculus in scapulæ spinam, et summum humerum, latiusculamque clauiculæ sedem molitur.* hac sede præsens musculus, quasi membraneum semicirculum obtinet, seu carnosæ ipsius fibræ, in semicirculi cessant circumferentiam.
KK hac parte cervix collum'ue, thoracis elatissimæ parti committitur. Lineæ autem latera'ue musculum circunscribentia in hunc modum colliguntur. Ab E ad F prima protenditur, ad occiput transuersim ducta. Quod autem huius extremum F notatum, non tantum ab auris radice distare hic uideatur, quantum F remouetur ab E pictura, in causa est oculum fugiens, quod et sinistrum brachium in anteriora porrectum liquido commonstrat, quod forte ὀπτικῆς ignarus, plus æquo breuius esse arbitrabitur. Porro secunda linea præsentis musculi ab E per K ad G metitur. Tertia autem ab F ad H. Quarta ab H ad G. Atque his lineis musculus terminatur. Insertionis autem linea ab I ad K pertinens, nulla prorsus separationis nota existit.
LMusculus brachium attollens, eiusque motorum secundus.
MMusculus gibbam scapulæ sedem occupans, brachiumque mouentium quintus.
NMusculus ad humiliori scapulæ costa pronatus, et brachij motus opificum tertius.
OMusculus brachium agentium quartus, sequenti tabula X insigniendus.
PIn præsentis tabulæ dextra latere P, indicat portionem abdominis musculi, quem oblique descendentem uocamus.
QNonnihil in dextro brachio occurrit brachium flectentium musculus.
RPosterior cubitum flectentium musculus.
SMusculus cubiti extensionis autorum, cuius principium ab humeri pendet ceruice.
TMusculus cubitum extendentium, cuius principium ab humiliori scapulæ costa pronascitur.
VVlnæ sedes triangula, nullis obtecta musculis, excarnis'ue, ac præcipue insertionem excipiens neruosæ cubitum extendentium musculorum insertionis.
XMusculus radium in supinum agentium, qui in inferiorem radij appendicem inseritur.
YMusculus bicorni tendine brachiale extendens.
Z,a,bMusculum Z insignitum, autorem extensionis indicis, medij ac anularis recensebimus, cuius initium a indicatur. Sedes uero, qua carneus esse desinit, b insignitur. Musculus qui nobis extensionis autor parui digiti recensebitur.
ΘCommixtionem tendinum musculi Z insigniti, ac musculi Θ indicati, quæ ad digitorum fit radicem, ita hic delineauimus, quemadmodum crebrius nobis occurrit.
Λ,c,d Musculus brachiale extendentium, cui principium offertur ab humero c insignitum. Insertionem uero d indicatam, in postbrachialis os, paruum sustinens digitum molitur.
ΞIn utroque cubito Ξ insignitur musculus, brachiale flectens, octauoque brachialis ossi insertus, ac in nulla musculorum tabula æque atque hic conspicuus. Quemadmodum et musculi latum manus