Liber II
196
q3tendinem producentis initium, hic ad characterem q3 est obuium, una cum exortu musculi brachiale flectentis, qui postbrachiali insertus, Λ in tertia musculorum tabula ornatur.
eMusculi hac oblique prorepentes, illi sunt, quorum alter unum tendinem brachialis ossi, pollicem suffulcienti inserit, alter uero unum tendinem primo pollicis ossi offert, alium secundo et tertio pollicis ossi inserens.
fMusculus tribus pollicis ossibus externa sede insertus, et pollicem uersus indicem euertens.
gMusculus pollicem indici proxime adducens.
hMusculus parui digiti a reliquis abductionis autor.
ΠPrimus femur mouentium musculus,
i,k,l,m,ni, k, l, m et n circunscriptus. Quandoquidem i usque ad k, sui principij partem notat, quæ ex ossis ilium spina enascitur. k autem ad l, principij partem indicat, ab osse coccyge, infimaque sacri ossis sede pendentem, ubi etiam sinister musculus dextro contiguus est. m indicat elatiorem ipsius insertionis partem, n autem insertionis infimam notat partem, quæ quia inter musculos tibiam mouentes hic penitius se insinuat, reconditque, omni ex parte non est conspicua.
oSecundus femur mouentium musculus, magna ex parte primo obtectus.
pSextus tibiam mouentium musculus, in latum illum degenerans tendinem, qui femur amplexantibus musculis obuoluitur, attamen non ad eam pertingit crassitiem, ut subditos ipsi musculos obscurare possit.
qMusculi, quem p notaui, carnosæ partis terminus.
rSeptimus tibiam mouentium musculus, membraneo tendine sexti tibiam mouentium musculi obtectus.
Quartus tibiam mouentium musculus, septimi posteriori attensus sedi.
tTertius tibiam mouentium musculus, in utroque crure (quemadmodum et subsequentes aliquot) notatus.
uMusculus, quem quinti tibiam mouentium loco habemus.
xApparet et hic quoque portio musculi, femur mouentium quinti.
yMusculus secundus tibiam mouentium.
αMusculus tibiam mouentium primus.
βOctauus tibiam mouentium musculus.
γNonus tibiam mouentium musculus.
δIn hoc sinu tibiam accedens arteria, una cum maxima cruris uena, et neruo quoque totius corporis crassissimo uehuntur.
εMusculus primus pedem moventium.
ζSecundus pedem mouentium musculus.
ηSeptimus pedem mouentium musculus.
θOctauus pedem mouentium musculus.
ιExcarnis fibulæ pars, ipseque adeo exterior malleolus.
κAliqua ex parte portiuncula hic occurrit, musculi pedem mouentium noni.
λMusculus paruum digitum a cæteris abducens.
μIn sinistra sura tendo, tertij partem mouentium musculi notatur.
νInterior malleolus.