Liber II
198
DECIMÆ MVSCVLORVM TABVLÆ CHARACTERVM INDEX

HÆC omnium tabularum decima, posteriorem uero faciem exprimentium secunda, sectionis serie quartam tabulam subsequi posset. In hac itaque iam præcedentis tabulæ musculi aliquot adempti dependent, multique in illa non obuij, hic sese commonstrant. Atque inter reliquos prorsus ablatus est, quem nona tabula Γ et Δ insigniuimus, quod uidelicet nusquam apte formam ipsius, dependens ostendere potuisset.

ADexter primi paris caput mouentium musculus.
B,BSecundi paris caput mouentium dexter.
CScapulam mouentium tertius musculus.
DClauicula.
EMusculus humani thoracis motorum tertius, sequenti tabula F notandus.
ΓMusculus scapulam mouentium quartus, cuius quatuor latera circunscribuntur GH, IK, GI, HK.
LMusculus brachium mouentium quintus.
MScapulæ spina, ac summus humerus.
ΔMusculus brachium mouentium secundus, quem in posteriori corporis sede prompte circunscripseris, si P musculi insertionem esse cognoueris.
P,N,OP namque, ac N et O, trianguli modo, dictam musculi partem terminant, anteriori interim parte Ξ, in quarta tabula muscularum insignita.
QBrachium mouentium sextus musculus.
RMusculus brachium mouentium tertius.
&Hac sede aliquot dorsum mouentes musculi exporriguntur, una cum humanum thoracem mouentium quarto.
ΘHunc musculum, secunda tabula Γ insignitum proponebat : est autem is, cuius beneficio brachium deorsum, uersus dorsum uellitur, idque mouentium quartus. S et T, musculi huius principij indicant longitudinem, V partem ipsius insertioni proximam, quæ hic ostendi nequit, uerum in septima tabula O insignita, utcunque fuit obuia.
XX autem musculi latus ea sede indicat, ubi ab ilium osse non amplius enascitur. Circunscribes uero præsentis musculi latera ab S ad T, dein a T per X ad V, insuper ab S ad V.
YCæterum Y notabit inferiorem scapulæ basis angulum hic extuberantem, et tertio musculi latere intectum.
ZOblique descendentis abdominis musculi portio.
aMusculus ab humiliori scapulæ costa principium ducens, et cubiti extensionis opifex.
bMusculus a ceruice capitis humeri iuxta scapulam originem ducens, ac cubiti extensionis autor.
cPortio anterioris cubitum flectentium musculi.
dPortio posterioris cubitum flectentium musculi.
eMusculus radium in supinum agentium longissimus.
fMusculus bicorni tendine brachiale extendens.
gHac sede ligamentum conspicitur membraneum, superiorem radij partem humero colligans.
h,hHac sede ulna, carne omni, musculis'ue libera cernitur.
iMusculus brachiale flectentium, qui octauo brachialis ossi inseritur.
Λ,Ξ,ΠTres isti characteres, tria notant musculorum principia ab ulna pronata. Primum Λ insignitum, illud est, quod radio ante medium illius longitudinis insertum, musculus habetur, radium in supinum agentium breuior.
Ξ,k,l,m,n Secundum Ξ indicatum, illud est, quod in duas portiones, k et l notatas dirimitur. k enim eam significat portionem, quæ tendinem brachialis ossi, pollicem proxime sustinenti offert. l uero inferiorem insinuat portionem, quæ dein bipartita, unam, quæ m inscribitur, primo pollicis ossi inserit : alteram n indicatam, in secundum et tertium pollicis internodium implantat.
Π,o,p Porro tertium principium, Π insignitum, illud demum est, quod in duas quoque partes, o et p indicatas discinditur, quarum superior, o notata, tribus pollicis ossibus inseritur. Inferior uero p indicata, indicem, ac medium a pollice abducere creditur.
qPropendet ab insertione musculus, brachiale unico tendine extendens.
rDein præcipuus extensionis parui digiti autor, r insignitus, quemadmodum et musculus indicem medium, ac anularem