Liber II
201
VNDECIMÆ MVSCVLORVM TABVLÆ CHARACTERVM INDEX
A,ASINISTER primi caput mouentium paris musculus.
B,BSecundum par musculorum caput mouentium, in sinistro tantum latere characteribus insignitum.
*Musculus hic obscure occurrit, cuius beneficio inferiorem maxillam deorsum agimus.
CMusculus scapulam mouentium tertius.
DClauicula.
EPendet hic musculus, a scapula ossi υ referenti insertus.
FHumanum thoracem mouentium tertius.
GBrachium mouentium quintus.
ΓMusculus scapulæ gibbum sub illius spina occupans, ac brachium mouentium sextus, cuius initium ab H ad I metitur, insertionis uero sedes K indicatur, atque ita totus trianguli modo H,I,K circunscribitur.
LMusculus ab humiliori scapulæ costa initium ducens, brachiumque mouentium tertius.
MHic musculus brachium mouentium secundus, ab exortu liberatus, antrorsum tota parte reflectitur, quam proxime præcedens tabula, O, N et P circunscribebant.Atque ita interna musculi sedes, qua humeri articulo incumbit, in conspectum uenit, et trianguli uertex etiam quodammodo proponitur, ad cuius similitudinem huius musculi initium describebant. N enim ea musculi pars est, quæ basi scapulæ fuit proxima. O autem illa, cuius initium a summi humeri cum clauicula articulo pendet. Dein si D eam musculi partem esse finxeris, cui clauicula initium largitur, prompte assequeris musculi suo exortu liberi principium insigniter obtusum angulum referre, uti figura modo inserta comprobat, qua interna musculi sedes exprimitur, articulo maxime contermina. Atque hic A,B,C musculi indicant principium, ab A quidem et B principij portionem a summo humero, et scapulæ spina pronatam, a B uero ad C reliquam principij partem, quæ clauiculæ debetur. Postremo D musculi insertionis sedes insignitur. Quod autem ad trianguli obtusum attinet uerticem, nulli non obuium est B humilius poni, quam A et C, quibus characteribus triangulum terminari prompte animaduertis.

[Illustrations]

PDictus nuper musculus ab omnibus, unde principium ducit, sedibus liberatus, ac ab insertione duntaxat in dextro brachio pendens, pulchre ostendit hanc transuersim in humerum fieri.
QHumanum thoracem mouentium quartus.
RMusculus dorsum mouentium undecimus.
SDorsum mouentium decimus quintus, seu octaui dorsum mouentium paris alter.
T,T,VCharacteribus T,T duas costas earum, quæ iam sectionis serie deteguntur, insigniuimus, V uero earundem costarum interuallum, ut intercostalium hic musculorum exterior obseruaretur.
XMusculus thoracem mouentium secundus.
ΔHumanum thoracem mouentium quintus.
a,bObscurum impenseque membraneum musculi oblique ascendentis abdominis initium, a spinarum apicibus inter a ac b pronatum.
cMusculus ab insertione hic dependet, brachium mouentium quartus.
Θ,d,e Musculus cubitum extendens, cuius initium d insignitum, a ceruice capitis humeri educitur, quod scapulæ articulatur. e autem sedem indicat, qua præsens musculus ab altero cubitum extendentium, mox f indicando, non amplius distingui nequit.
fCubitum extendentium musculus, ab humiliori scapulæ costa pronatus, ac cum musculo Θ insignito coiens.
gMusculus cubitum flectentium posterior.
h,hLongior musculus radium in supinum ducentium.
Λ,i,k,l Musculus bicorni tendine brachiale extendens, cuius initium i insignitur. sedes uero, qua tendinem educit, k. tendinum autem ipsius insertio, l.
mMusculus radium in supinum ducentium breuior.
nRadius.