Liber II
202
oVlna. Atque in horum ossium medio ligamentum occurrit, tota sede illa ossa intercedens committensque, qua inuicem dehiscunt.
ΞSecundum principium trium principiorum, quæ ab ulna originem seriatim sumunt.
p,qAc p quidem eius principij pars est, quæ tendinem brachiali offert. q autem tendo, primo pollicis ossi insertus.
rr uero is tendo, qui secundo et tertio pollicis inseritur ossibus.
Musculus pollicem indici proxime admouens.
ΠTertium principium eorum, quæ ab ulna pronascuntur, hic quoque ab insertione pendens.
t,uAc t quidem notat eius portionem, quæ indici ac medio tribuitur, u uero eam, quæ pollici est peculiaris.
Σ,x,y,zTertius femur mouentium musculus, cuius initium z ,y, x circunscribitur. Quod uero ad horum characterum latera, superiusque spectatur, ilium ossis dorsum est, primo secundoque femur mouentibus musculis liberum.
αCæterum α tertij illius musculi insertionem proponit.
ΦQuartus femur mouentium musculus, a tribus humilioribus sacri ossis ossibus initium ducens,
βet illic primum tendinem educens, ubi β conspicitur.
γMagnus femoris processus.
δSecundus femur mouens musculus.
εSeptimus tibiam mouentium musculus.
ζQuid uero ζ indicetur, ad characterem Ω paulo post commemoraturus sum.
ηLigamentum ab osse sacro, in coxendicis ossis acutum pertinens processum.
θMusculus decimus femur mouentium, hac ab interiori pubis ossis sede reflexus,
ι,κac ueluti inter duos musculos ι et κ insignitos prorepens.
λCaput tertij tibiam mouentium musculi, quod primum eorum censetur, quæ a coxendicis ossis appendice pronatorum secundum numeramus.
μCaput quarti tibiam mouentium, quod quatuor ut minimum capitum a coxendicis ossis appendice pronatorum secundum numeramus.
ΨMusculus, quem quinti tibiam mouentium loco habemus,
ν,ξcuius initium ν insignitur, quod tertium eorum capitum habetur, hinc a coxendicis osse eductorum. ξ uero præsentis musculi ostendit sinum, cui tertius tibiam mouentium alioquin insidet.
ο ο hic quintus musculus, in tendinem desinit, anteriori tibiæ ossis sedi implantandum.
ΩSubsequenti tabula musculum explicabo, quem femur mouentium quintum recensemus, characteribus Ξ, Σ, & Π inibi indicandum.
&,&In præsenti autem idem musculus, characteribus & et &, tum ζ ac Ω insignitur, singulisque peculiaris musculi pars indicatur. Vtrumque enim &, posteriorem notat musculi partem, ζ uero et Ω anteriorem. Cæterum ζ priuatim indicat eius anterioris partis anteriorem portionem. Ω autem posteriorem significat portionem anterioris partis.
ϖ,ρQuartus tibiam mouentium musculus hic ab ipsius parte, quam femoris os educit, ac ρ insignitur, pendet.
ςMusculus tibiam mouentium tertius, ab insertione pendens.
τMusculi tibiam mouentium octaui portio. Tibiæ autem nullum adhibui characterem, quod sequenti tabula ijdem, qui hic modo proponantur musculi, illic characteribus ex sectionis serie occupandi.