Liber II
204
DVODECIMÆ MVSCVLORVM TABVLÆ CHARACTERVM INDEX
ΓSINISTER primi caput mouentium musculorum paris musculus,
A,B,Ccuius principium A notat, B uero et C insertionem, quam in occipitis os molitur.
D,ED autem sedem indicat, qua dexter musculus a sinistro primum abscedit. Postremo E insinuat internum insertionis dextri musculi latus. Quare si illum musculum in trianguli formam agere uisum fuerit, illum circunscribes lineis, AB, AC, BC. Quinetiam si interuallum inter dextrum musculum et sinistrum consistens, quoque trianguli modo spectare uolueris, circunscribes id, a B ad E, dein a B ad D, et ab E ad D.
F,FSinistri lateris musculus secundi paris caput mouentium.
GScapulam mouentium tertius.
H,HBrachium mouentium quintus.
ISummus humerus a connatis ipsi musculis liber. Cæterum neque costas, neque earundem interualla characteribus insigniuimus, quod hic eadem, ut in præcedenti tabula, ad T,T,V sit ratio.
Δ, K,L Humani thoracis motorum quartus, cuius initium K insignitur, L uero sedes, qua primum a longissimo dorsum mouentium musculorum N mox notando, non amplius pertinaciter (quemadmodum inferius a K ad L usque ) adnascitur.
M,MTendines autem præsentis musculi aliquot, M, M indicantur.
NDorsum mouentium undecimus.
ODorsum mouentium decimus quintus.
P,QScapulæ gibbum musculo liberatum cernitur, qui brachium mouentium sextus habetur, hicque ab insertione propendens Q insignitur.
RMusculus brachium mouentium tertius.
SSecundus thoracem mouentium.
TMusculus cubitum extendentium, qui ab humiliori scapulæ costa initium ducit.
VIn sinistro brachio musculus, cubitum extendentium exterior ab ea sede propendet, qua cum interiori T notato impense commiscetur. In dextro autem brachio propendens ea pars resecta cernitur.
XHac sede ab humero carnea exoritur portio, quam tertij musculorum cubitum extendentium loco habemus, sequentique tabula d notabimus.
YMusculus cubitum flectentium posterior.
Θ,a,b Musculus radium in supinum ducens, qui ab humero multo superius, quam externum illius consistit tuberculum, inibi exoritur, ubi a asscripsimus, ipsius insertionem b indicantes.
Δ,c,d Musculus alter, cuius ope radius in supinum agitur, atque huius initium c indicatur, insertio autem d insignitur.
eNeruea portio, seu insertionis terminus musculi superioris radium in pronum agentium.
fRadius.
gVlna.
hLigamentum radium ulnamque, qua inuicem dehiscunt committens.
i,kHanc sedem sinuum uehendis musculis paratorum, et cartilaginis ulnam a brachiali dirimentis nomine, pluribus ornassem characteribus, nisi illa superiori Libro pulchre fuissent obuia.
lHac sede musculis tendinibusque libera, aliter ligamenta, quibus ossa compinguntur, proponi nequeunt.
mPostbrachialis os anularem suffulciens digitum, quod ideo priuatim notauimus, ut ossa postbrachialis, ab ipsorum interuallis, musculisque illa occupantibus interstingueres.
nHic musculus reponitur, pollicem indici proxime adducens.
oMusculus bicorni tendine brachiale extendens, ab insertione propendet.
pHic bona transuersi abdominis musculi pars occurrit.
qIlium ossis dorsum nunc prorsus excarne spectatur.
rFemoris caput, coxendicis ossis acetabulum subiens ipsum'ue ligamentum, præsentem ambiens articulum.
Ligamentum a sacro osse in acutum coxendicis ossis processum desinens.
t,uDependet hic tertius femur mouentium musculus, t notatus, una cum quarto, qui u insignitur.
xMagnus exterior'ue femoris processus.
αDecimus femur mouentium musculus, cuius præcipuam partem F notandam, ex decimasexta tabula opportune petes, ad characteres F,G,H. Præsens autem tabula eam musculi partem commonstrat, quæ ad peculiarem ipsi in coxendicis osse cælatum sinum reflexa, ad magnum femoris ducitur processum.
[β]Musculus gracilis, ab acuto coxendicis ossis enatus processu, elatiorique musculi α insigniti sedi exporrectus.
γMusculus similiter gracilis, inferiori exporrectus parti eius musculi, quem α notauimus.