Liber II
207
P,PHæ costarum asperitates, earum tuberculus referunt, in quæ quartus thoracem mouentium musculus inserebatur. Quod autem ad costas, earundemque interualla attinet,eadem hic atque in aliquot præcedentibus tabulis est ratio.
QScapulam mouentium tertius.
RScapula posteriori parte prorsus excarnis.
SThoracem mouentium secundus.
VTertium ligamentum peculiare articuli humeri.
XDependet musculus brachium mouentium quintus.
YIn utroque brachio posterior humeri pars, excarnis prorsus, musculisque libera cernitur.
aPosterior cubitum flectentium musculus.
b,c,dMusculi cubitum extendentes. Ac b is insignitur, qui ab humiliori scapulæ costa initium ducit. c ille, qui ab humeri capitis ceruice exoritur. d autem carnosa pars, quæ ab humero, ad medium fere longitudinis eius originem sumit.
eRadius.
f,gMusculus radium in pronum ducentium superior, cuius insertionem priuatim g insigniuit.
hDependet hic musculus, radium in supinum mouentium breuior.
iVlna, radium autem e superius notaui.
kk autem, ligamentum in utroque cubito indicat, radium ulnæ tota ea sede colligans, qua hæc ossa inuicem dehiscunt. Quod uero ad brachialis postbrachialisque ac demum digitorum ossa spectat, omnia hic præcedentibus correspondent tabulis. Verum musculum hic resecuimus, pollicem indici proxime adducentem.
1,2,3Ac in sinistra manu tres conspiciuntur musculi, secundum pollicis internodium flectentes, characteribusque 1,2,3 insigniti.
lInsuper musculus primum indicis os introrsum flectens, hic priuatim l indicatur.
mIlium ossis dorsum, quemadmodum et coxendicis ossis exterior sedes, prorsus excarne occurrit.
nCoccyx quoque os excarne, seu musculis ipsi adnatis liberum cernitur.
oLigamentum a sacro osse, coxendicis acuto processui insertum.
pFemoris caput.
qMagnus exteriorque femoris processus.
rHic ab insertione propendet decimus femur mouentium, internam ipsius sedem, quæ ossibus undique attenditur, commonstrans.
∫,t,uAtque ita ∫, t, u huius musculi tendines notant, qui ad coxendicis os reflectuntur.
x,y,zTribus his characteribus, carnosa indicatur pars, uaginæ quasimodo decimum femur mouentium musculum inibi deducens, qui ad coxendicis os reflectitur. Atque ita x huius carnosæ partis supremam indicat sedem, y mediam, z autem infimam.
αPortio femur mouentium noni.
β,γIn dextro femore duæ musculorum notantur insertiones, in paruum femoris factæ processum. Ac β quidem insertionem indicat musculi femur mouentium sexti, γ autem musculi femur agentium septimi.
δ,δMusculus tibiam mouentium octauus, uniuersum femur propemodum ambiens.
ε,εAspera femoris indicatur linea, cui quintus femur mouentium musculus inseritur.
Ξ,Π,ΣQuintus femur mouens musculus, ab interno femoris capite propendet, in quo Ξ posteriorem ipsius notat partem, Π uero et Σ anteriorem : atque hic rursus priuatim Π posteriorem indicat portionem partis anterioris, Σ uero anteriorem portionem.
ΦMusculus in pedem mouentium classe tertius enumeratus, ac principium Φ indicatum a femoris externo ducens capite,
ζtendinem autem illic educens, ubi ζ insignitur.
η,ηMusculus, quem in poplite latitantem uocamus.
ΨQuartus pedem mouentium musculus, cuius initium θ indicatur, ipsius autem sedem, qua tendo duorum primorum pedem mouentium musculorum, illi primum pertinacissime adnascitur, κ notauimus.
λVero tendinis insignitur insertio, qui e duobus illis primis pedem mouentibus et tertio consurgit.
μHac sede tibiæ os excarne conspicitur, quemadmodum et magna portio exterioris capitis duorum humiliorum femoris capitum.
νTendo musculi pedem mouentium octaui.
ξTendo septimi pedem mouentium.
ΩPræsenti charactere indicatam uolui figuram, ad dextrum integri hominis hac decimatertia tabula expressi crus repositam, lapidique innitentem, quo tandem inferior pedis sedes oculis subijciatur, et sectionis serie musculi in hac apparentes, sensim in sequentibus tabulis proponantur.
ϖSignificetur itaque primum ϖ ligamentum, seu membranea substantia, primo digitos mouentium musculo obnatam, latique tendinis uicem in planta subeuntem.
ρMusculus pollicem a cæteris digitis introrsum abducens.
ςMusculus abductionis parui digiti a cæteris opifex.
τPrimus secundusque pedem mouentium musculi, in integro quidem homine a quarto pedem mouentium.