Liber II
210
cMusculus sextus femur mouentium, ab insertione propendens.
dMusculus septimus femur mouentium.
eHic musculus propendet femur mouentium nonus.
f,gCarnea pars, seu si uoles, priuati musculi, decimum femur mouentem musculum deducentes, atque hic ab insertione pendentes.
ΓMusculus quem in poplite latitare decimus, cuique Galenus fere totum poplitis flectendi munus perperam concredidit.
h,ih ipsius ab externo femoris capite exortus, i insertio eiusdem in tibiæ os insignitur.
k,kSeptimus pedem mouentium musculus.
l,mTendo octaui pedem mouentis musculi, cuius insertio in pedij os paruum sustinens facta, m insignitur.
n,o,p,qA sinistri pedis calce quatuor humi prostrati pendent musculi, pedis motorum opifices. n enim et o, duos primos pedem mouentes insinuant, p autem tertium, q uero quartum.
rCæterum r ad dextri calcis internum latus repositum, tendinis illius insertionem indicat.
Δ Δ figuram notat, externo lateri integrioris figuræ dextri pedis hic appositam, quæ sectionis serie dextrum integrioris figuræ pedem subsequitur, qui succedit figuræ, quam in præcedenti musculorum tabula Ω indicabamus.
Ligamentum pedis, a digitorum terminis pendet, quod musculo secundos quatuor digitorum articulos flectenti, Θ hic notato obnatum fuerat, latique in extremæ manus uola tendinis uicem gerebat.
tDependet musculus, pollicem a cæteris digitis abducens.
uMusculus hic a sua insertione dependet, qui minimum digitum a reliquis in externum latus abducit.
Θ,x,αMusculus secundum quatuor digitorum os flectens, x ipsius principum a calce enatum, α illius in quatuor tendines partitio. Cæterum qua ratione huius musculi tendines diuidantur, subditosque transmittant tendines, in hoc dextro maioris figuræ pede expressum habes, ut tamen sese hæc offerant, attentissimis oculis internam quatuor digitorum sedem intuebere, quanquam et figura Δ notata, hæc etiam commonstret, in qua musculus ille ab insertione propendens, Θ quoque insignitur.
βCarnea hæc moles illa est, cuius beneficio primum pollicis internodium flectitur, atque hæc eodem β indicata, in figura illa dependet, quum Δ insigniui.
Λ,Λ,ΛMusculus secundum pollicis os flectens.
γ,δ,ε γ in dextra tibia huius musculi notatur principium. hac sede præsens musculus, ab interno ipsius latere tendinem educit, qui in carnea ipsius substantia aliquousque incoeperat, iuxta ε. Deinde utraque figura plantam referens, tendinem hunc quoque δ notatum habet, qua pollici iam est proximus.
Ξ,Ξ,ΞMusculus quatuor digitorum tertium os flectens,
ζ,η,θ ζ ipsius principium aliquantisper altius adhuc, sub musculo in poplite latitante, ac Γ notato. η tendo illius, ab interno etiam latere carnosæ suæ substantiæ enatus, atque in pedis planta in quatuor alios tendines inibi, ubi θ occurrit, diuisus, qui quatuor digitis postmodum offeruntur.
κ,κHic sese ostendit portio musculi, quem inter pedis motores quintum numeramus.
λMusculosa caro, quæ in quatuor portiones deducta, tendinibus exporrigitur, qui tertium quatuor digitorum os flectunt. Est autem musculosa hæc caro, cuius opera quatuor pedis digiti ad pollicem ducuntur.
ν,μVt uero et tendines illos, et portiones has musculosæ substantiæ accuratius cognoscas, tendinem tertium indicis os flectentem, ν. notatum conspicis, musculum autem indicem pollici adducentem, μ.