Liber II
214

[Illustrations]

CAPITIS PRIMI figura.
GSinus inferioris appendicis tibiæ ossis, quo complures uehuntur tendines eorum musculorum, qui anteriorem tibiæ sedem occupant.
HInterior malleolus.
I,KFibula, uerum K exterior malleolus priuatim insignitur.
L,MMusculus notatur in sura maximus, pedemque mouentium quartus, atque inter reliquos corporis musculos intensissime liuens. Verum M huius musculi tendinem, calcis ossi insertum, particulatim indicat. N autem portiunculam tendinis primi et secundi pedem mouentium musculorum ostendit, quæ quarto pedem mouenti musculo connascitur, ac simul cum illo unita, calci inseritur.
OTeres ligamentum, femoris os coxendicis ossi iungens.
P,PLigamentum orbiculatim femoris cum coxendicis osse articulum amplectens.
QLigamentorum portiones, ex magno externoque femoris processu in musculorum substantiam absumptæ, ac potissimum in tibiam mouentium septimi.
RPortiunculæ ligamentorum quoque, a radice interioris minorisque processus femoris pronatæ, et in octauum tibiam mouentem musculum præcipue degenerantes.
S,SMembraneum ligamentum, reliquis etiam omnibus articulis commune, quod uniuersum genu articulum ambit, ea tantum parte excepta, cui mola præponitur.
TLigamentum genu articulo proprium, quod externo ipsius lateri attenditur.
VLigamentum hoc, etiam genu articulo peculiare censetur, atque externo ipsius lateri attensum uisitur.
XLigamentum ex tibiæ ossis processu F notato, in femoris os insertum.
YLigamentum superiorem fibulæ partem, tibiæ ossi connectens.
ZLigamentum inferiorem fibulæ partem, tibiæ alligans.
aMembraneum ligamentum, fibulam tibiæ ossi toto ductu, quo inuicem hæc ossa dehiscunt, committens.
b,cHic ligamentum notatur, tendines anuli ritu amplectens, qui a tibiæ anteriori sede, in pedis superiora porriguntur. Vt uero ipsius natura exactius oculis subijceretur, id sectione secundum longitudinem ducta, diuisum, atque una parte in latus reflexum finximus.
dLigamentum a tibiæ osse ad calcem insertum, et tendines hac ad pedis inferiora descendentes continens.
eLigamentum a fibula ad calcem porrectum, et tendinibus hac pedis inferiora petentibus obductum.
fLigamentum cartilagineum, ab interno malleolo, in tali internum latus insertum.
gLigamentum quoque cartilagineum, fibulam talo colligans. Huc sane et tabulam retulissem præsentis Libri trigesimo Capiti proponendam, quæ primæ ceruicis uertebræ ad secundam, et primæ secundæque ad caput connexum exprimit, nisi quam modo proposui, utcunque omnem ligamenti differentiam et usum commonstraret.