Liber II
215

PRIMVS Liber omnia, quæ ad humani corporis ossium cartilaginumque enarrationem spectare duximus, enarrauit, præsens uero ossium cartilaginumque ligamenta, et ea mouentes musculos prosequetur. Ossium enim et cartilaginum natura primum fuit perdiscenda, et post illa mox ad ligamentorum musculorumque concisionem properandum, quando quidem hæ corporis partes, cæteris omnibus ueluti fundamenta ac bases subijciuntur.Quid ligamentum. Ligamentum itaque, quod nerui generatim dicti nomine compræhendimus, Græcisque σύνδεσμος nuncupatur, proprio, non autem communi significato, corpus est similare ex osse aut cartilagine, aut quauis duriori membrana principium ducens, omnis propemodum sensus expers, durum, sed tamen cartilagine mollius, album, uariosque in colligando, continendo, obtegendo, et musculis constituendis homini usus præstans.Ligamentorum usus in colligando. Nisi enim ossium et cartilaginum articuli, ligamentis tenerentur, nihil sane prohiberet ossa, aut cartilagines in quolibet motu luxari, et a sua naturali sede alia alio permutata egredi. Quod ne contingat, summus rerum opifex Deus omnes ossium cartilaginumque articulos ligamentis circundedit, ualidis quidem, at remissionis interim, tensionisque non paruæ capacibus.Ligamenti substantia. Miranda profecto est Creatoris industria, qui ex coarticulatis inuicem ossibus, corporis substantiam enasci uoluerit, cuius beneficio ossa simul ad amussim tutoque colligentur, et articulata contineantur, neque prompte per uiolentos motus a se inuicem rumpantur, quodque demum hæc substantia ex continuis indefessisque motibus, noxæ suscipiendæ contumax, ob duritiem euaserit. Porro ut ossa cartilaginesque a musculis tracta ocyus sequantur, mollem rursus ligamenti substantiam confingi oportuit, atque hac ratione inualidam. Atqui contrarium est ualido et duro, infirmum, debile ac molle. Quæ fuerit igitur rerum Opificis solertia, qui corpus quoddam fabrefecit, usus et naturæ utriusque abunde compos, et ab iniurijs remotum, ex humanæ fabricæ resectione discas, integrum est. Comperies enim omne ligamentum adeo durum, ut tuto simul colliget, et quantum suo articulo ex usu est, illum moueri non prohibeat, neque facile abrumpatur : atque hic præcipuus primariusque ligamenti usus est, a quo etiam nomen mutuatur. Nam ligamentum ex osse in os (ut humeri et genu articulorum ligamenta) aut ex cartilagine in cartilaginem (ut laryngis cartilagines mutuo nectentia) aut ab osse in cartilaginem (ut quæ costarum cartilagines pectoris ossi committunt) insertum, commissorum ossium ac cartilaginum commune uinculum efficitur, hoc solo nomine, ut illa inuicem colliget, siue hæc manifesto siue obscuro, et qui uix perpendi possit, motu agantur.Ligamenti in tendinibus continendis usus. Secundo usu ligamentum, tendines suis, quibus uehuntur, sinibus continet, ne ex ipsis declinent, aut ab illis eleuentur : huius autem generis ligamenta in homine esse quam plurima, in manus pedisque musculorum enarratione docebimus. In externa nanque cubiti sede, qua brachiale illi articulatur, eius classis ligamenta sex uisuntur, in interna autem brachialis regione unicum et perquam ualidum, deinde etiam in interna digitorum manus ac pedis sede, unicum in tota fere ipsorum longitudine consistit. In anteriori uero tibiæ sede, qua pedi articulatur, unum quoque est amplum et ualidum, et alia denique inter tibiam et calcem, ac inter fibulam et calcem obseruantur, quæ omnia in hoc præcipue creata sunt, ne tendo in musculi contractione e proprio sinu assurgat. Nisi enim huiusmodi ligamentum anteriori tibiæ sedi iuxta pedem præpositum, inter reliquos, quibus uiam præbet, tendines, illos qui digitorum extensionis authores sunt, transmitteret, et contineret, quoties digitos tenderemus, tendines illi antrorsum a tibiæ et pedis articulo prominerent nihilo minus sane, quam si funiculum uni digito alligatum ad genu usque protenderes, illoque digitum eleuare, conareris, funiculus nanque ille uersus genu attractus, plurimum a pedis cum tibia articulo abscederet. At si alium funiculum transuersim infimæ tibiæ sedi obligaueris, atque sub illo, eum quo digitum extendi uolebam, traduxeris, funiculus ille rectus, etiam si pertrahatur, non amplius a tibia abscedet, et tibiæ pedique, transuersi uinculi occasione toto ductu exporrectus, digitum eleuabit.

[Illustrations]

Atque hanc Naturæ solertiam aurigas imitari intuemur anulis illis, quos equorum iugis connectunt, ut habena oblongiori per anulum traiecta, equos, quibus non insident, opportunius reflectant. Quia uero ligamenta hæc perinde, ac ille anulus habenæ transuersim tendinibus obducuntur, aut potius orbiculatim amplexantur, Græcis ἐνκάρσια fuere nuncupata, nos autem illa nunc Transuersa, nunc Anularia appellamus. Interior eiusmodi ligamentorum superficies anulis, per quos funes traijciuntur,