Liber II
216

penitus respondent, est enim ut plurimum, ut et ipse tendo, secundum cauum orbicularis, læuis, et uelut uiscido humore ceu smegmate quopiam perfusa. Quippe hæc ligamenta non solum tendinibus extrinsecus obducuntur, uerum etiam uelut stratum ipsis fiunt : ipsa namque ossis duritiem correctura, inter os et tendines sese insinuant, undiquaque in orbem tendines, citra omnem prorsus connexum amplexantia, et, ut anulus habenam, transmittentia. Horum ligamentorum ordini asscribendæ sunt membranæ, transuersim alicui integræ musculorum congerie obductæ, ne illi inter se implicentur, sua ue sede aberrent : huiusmodi enim membranas in tota cubiti, femoris, et tibiæ longitudine musculis præesse recensebimus. Insuper et transuersum primæ ceruicis uertebræ ligamentum, dentem in suo sinu continens, ac ne ille aliquando dorsalem medullam comprimat, instar ualli prohibens, in horum quoque numero recenseri potest. Rursus nisi ridiculos et fictos penitus arbitrarer cerebelli processuum, qui uermibus comparantur, motus, inter hæc ligamenta quoque connumerarem, tenuis cerebri membranæ partes, quæ anteriorem cerebelli sedem cerebri natibus, et posteriorem dorsali medullæ connectunt.Lib. 8 de Vsu partium. Quandoquidem illas membranæ partes Tendinum nomine Galenus dignatus est, arbitratus illas in hoc formatas esse, ne processus uermium modo conficti a sua sede reclinarent.Ligamenta aut membranæ sinibus obductæ, ad quos musculi reflectuntur. Verum quia his processibus nullum peculiarem motum tribuo, neutiquam tenuis membranæ partes illorum motibus præesse concedam, sed huc quoque referam membranas, seu ligamenta potius ex ossibus pronata, et quosdam ossium sinus ideo succingentia, ut, etsi musculum tendinem'ue sinui incumbentem, anuli modo orbiculatim non amplexentur, nihilominus tamen sinum ita subungant, et uiscido quoque humore sic oblinentur, et læuia sint, ut pinguis rotulæ modo, musculum et tendinem sibi superuehi sinant, et quominus is atteratur, præstent. Reperies autem non sine summa uoluptate huiusmodi ligamentum, in posteriori coxendicis ossis sede sinui obnatum, ad quem musculus reflectitur, qui internam pubis ossis sedem occupans, femur extrorsum circumagit, deinde etiam in superiori coxendicis ossis regione, qua duo musculi descendunt, primarij femoris flexus opifices.Ligamenta ossium acetabula augentia. Huc quoque spectant ligamenta, cartilagineam ligamentorum naturam seruantia, quæ acetabulorum et ossis sinuum cauitatem augent, cuiusmodi ad coxendicis sinus supercilium obnascitur. Et fortassis huc reponendæ essent ligamentosæ cartilagines, quas in genu articulo, et in humeri ad scapulas articulo haberi in Primo libro retulimus.Lib. 2 de Administrandis sectionibus. Videtur namque et genu cartilaginibus Galenus Ligamentorum nomen indidisse, licet ad colligationem nimis quam parum conducant.Vsus ligamentorum quæ instar propugnaculi sunt. Porro tertius ligamentorum usus censebitur, quo illa instar indumenti et propugnaculi, corporibus quibusdam obducuntur, in quorum albo inprimis omnia secundi usus ligamenta compræhendimus, et priuatim mucosas quasdam membranulas, tendinibus tunicæ ritu circumdatas, cuiusmodi in manu præcipue obseruantur.Tendines enim musculorum, qui ex cubito ad digitos procedunt, membranulis proprijs obteguntur, et potissimum ea tendinum portio, quæ in brachialis sinu, et munus uola, ad digitorum usque radices habetur. Cæterum hæ membranæ a tendinibus, ipsisque musculorum peculiaribus membranis potius, quam ab osse principium ducunt, unde etiam membranarum ordini non ineptæ asscribuntur.Lib. 2 de Admin. dissectio. Quandoquidem si huius generis membranas inter Ligamenta cum Galeno enumerauerimus, reliquæ propemodum corporis membranæ huc quoque referentur, quoniam quibusdam obducuntur corporibus, et uelut uincula eorum existunt. Essent autem ex harum numero, peritonæum præcipue, membrana costas succingens, inter sepientes thoracis cauitatem membranæ, dura cerebri membrana, una cum omnibus, quos educunt, processibus. Non enim minus hæ membranæ ab ossibus, quam cætera ligamenta, enasci conspiciuntur, et interim in se aliquid colligant, continent, et amplexantur, proximisque ossibus astabiliunt.Ligamentorum usus quæ instar interstitij sunt. Quartus etiam ligamentorum usus haberi poterit, quo septi alicuius ac interstitij uice illa musculos intercedunt, et musculis durum ossis modo renixum præbent, cuius notæ ligamentum illud profecto est, quod inter ulnam radiumque secundum cubiti longitudinem porrectum musculos internam cubiti sedem occupantes ab exterioribus interdiuidit. Deinde quum musculi huic ligamento attensi, ut os ipsis concreditum moueant, in se contrahuntur, tunc ligamentum id ipsis firmamentum offert, absque quo non æque ualida eorundem fieret functio. Huius etiam generis illud est, quod tibiæ fibulam membranæ cuiusdam ualidioris ritu, ubi inuicem ossa hæc dehiscunt, connectit, postmodum præter ligamentum spinarum interuallum occupans, et dextros musculos a sinistris dirimens : his quoque adnumerari possent membranæ, quæ pubis ossium foramina occupant, musculosque anteriori foraminum sedi attensos ab illis, qui posteriori committuntur, quasi ossis modo discernunt.Ligamentorum usus quo musculi consructionem subeunt. At quintus ligamentorum usus neutiquam infimus est, in huius enim ordinem ea ligamentorum portio reponenda uenit, quæ musculi constitutionem ingreditur, musculoque non infimam substantiam suppetit. Qua autem ratione serieque id fiat, sequenti Capite, quod musculorum constructionem enarrabit, opportunius prosequemur.Quæ ligamenta unicum tantum præstant usum, quæ plures. Hic uero suffecerit addidisse, musculum etiam ad ossium cartilaginumque colligationem plurimum auxiliari, quia capite suo ex uno osse, aut cartilagine principium ducit, et ipsius fine