Liber II
218

circundantia, eaque tandem omnia, quæ tendinibus musculisque obuoluuntur. Alia autem crassa sunt, et ex quædam teretia, ut ligamentum ex dente secundæ ceruicis uertebræ, in occipitis os procedens, et id quoque quod transuersim denti obducitur, ac primæ vertebræ est peculiare, deinde et ligamentum femoris caput coxendicis ossi committens, quod in articuli medio locatum teres etiam uisitur. Alia ampla lataque sunt, ut tertium peculiarium humeri articuli ligamentorum, præter membraneum quoddam, in orbem articulum ambiens. Insuper genu articuli peculiaria omnia, crassa quidem sunt, non tamen prorsus teretia, ut et cartilaginea illa talum tibiæ et fibulæ colligantia. Rursus quædam continua, et nullo foramine peruia cernuntur, ut ligamentorum maxima multitudo, quædam uero aliquid transmissura perforantur, ut ligamenta anuli modo tendines transmittentia, et membrana pubis ossis foraminum, neruo cum uena et arteria uiam præbens, ut et membraneum ligamentum inter tibiæ os et fibulam consistens. Quam iuste uero hæc singula rerum Conditor distribuerit, seorsum semper in proprijs Capitibus recensere conabor, ubi perpetuo, si quid peculiariter alicui ligamento in colore, substantia, forma, eiusque generis differentijs obtigerit, subiungam.Ligamentis communia. Commune autem omnibus est, quod obtuso admodum sensu (nollem enim dicere nullo) participent, ne propter crebrum frequentemque motum, et continuum affrictum dolore uexentur. Qua etiam fere ratione (quum scilicet natura sicca sunt) ne ocyus exsiccentur, ligamenta quæ articulis sunt peculiaria, mucoso quodam lentoque humore, ut et articulorum cartilagines, oblinuntur.Viscidus ligamentorum humor. Cuius sane naturam accuratissime, si non ob aliud, saltem ad luxatorum restitutionem perdiscere debemus. Quod quum alias non semel, tum etiam in Libro de Articulis Diuus Hippocrates nobis insinuauit, quum macilentos non natura, neque debita arte redditos, ejusmodi humore ob excrementicios, qui ipsis colliguntur, succos abundare docuit. Præter hoc, quod rerum Opifex unctuosum hunc humorem instar olei ossium, qua inuicem coarctantur, cartilaginibus oblinit, ut huius beneficio, prompte mobilis simul et attritu contumax articulus redderetur.

QVID MVSCVLVS. CAPVT II.

PRÆSENTI figura musculi structuræ ratio, qua omnes fere dissectionis proceres musculum formari tradunt, utcunque exprimitur.

Φ,ΩQuod enim inter Φ et Ω continetur, nerui cuiusdam est portio supra infraque abtruncata : uerum hæc characterum indice opportunius explicabuntur.

[Illustrations]

PRIMA SECVNDI CAPITIS FIGVRA.
ANerui in plures surculos distribuendi portio.
BNerui A notati soboles musculi constitutionem subiens.
CLigamentum quod ab osse ad musculum constituendum pronascitur.
DLigamenti et nerui ad musculum efformandum congressus, ac prima in fibras distributio, musculique caput.
ESedes qua fibrarum maxima est diuisio, et qua musculi uenter consistit.
FDiuisionis fibrarum concursus commixtioque, et tendinis musculi initium.
GTendinis pars, quæ mouendo ossi inseritur.

SEQUENTEM paginam occupans figura musculorum humeri os, et cubiti ossa, et extremam summæ manus sedem ambientium fibras a carne liberas commonstrat, una cum quarto brachium adeuntium neruo, ut hic quam fieri posset, commodissime musculi fabricæ natura oculis subijceretur.

HHumeri ossis caput, quod scapulæ articulatur.
IQuartus brachium petens neruus.
KPrincipium musculi cubitum extendentis, qui ab humeri capitis radice exoritur.
LPrincipium alterius cubitum extendentis musculi, qui ab humiliori scapulæ costa pronascitur.
MSedes qua quartus brachium accedens neruus, duobus cubitum extendentibus musculis propagines offert.
NCubitum extendentium musculorum finis, seu eorundem in posteriorem alnæ processum insertio.