Liber II
220

poterat, ipsum tamen motus uoluntarij organum per se nequiuit produci, quum originem ex osse aut cartilagine, non autem nerui modo, ex uoluntarij motus fonte obtineat. Nemo enim ambigit huiusmodi fontis seu principij corpus molle oportuisse fieri, quandoquidem neque ex molli perfecte durum, neque ex duro molle quicquam enasci possibile est. Propter has igitur necessitates Natura neque solis ligamentis uti ad motus uoluntarios potuit, quoniam neque sensu, neque motu prædita sunt, ut quæ animæ principatus sedi non continuentur, neque neruis etiam solis utendum fuerat, cum hi propter mollitiem tenuitatemque transferre tam magna pondera minime ualerent.Musculorum natura inter ligamentum et neruum esse medium. Permixtum igitur ex ambobus oportebat aliquod creari motus organum, quod omnino neruo esset durius, et ligamento mollius, et ideo quoque participare sensu, minus quidem quam neruus, magis autem quam ligamentum. Insuper decuit et id quoque in medio roboris et imbecillitatis, aliorumque contrariorum, quæ ligamentis et neruis insunt, existere.Ligamenti et nerui permixtio. Atque hac occasione motus instrumentum, utrisque ipsum componentibus substantijs communicat, non tamen exacte alteram, neque solam, neque eam impermixtam obtinet, sed ex ambabus commiscetur. Verum quum nihil alicui per totum confundi potest, non confractum prius in minimas particulas, necessarium fuit utrunque, neruum uidelicet et ligamentum, in fibras tenues discindi, deinde sibi inuicem eas copulari ad uoluntarij motus organi generationem. Perficitur enim nerui ac ligamenti in fibras distributio in hunc modum. Neruus accedit ligamentum, ac simul commixta in fibras duas quodam modo digeruntur, illæ rursus singulæ in alias, et hæ iterum in plures tantisper diuiduntur, donec in tenuissimas membraneasque fibras procedant : postquam hæ ad extremum diffusionis peruenere, rursus ut diuisæ fuerunt, mutuo concursu coalescentes, et commixtæ in unum colliguntur.Musculi caput. Et quemadmodum prima diuisio musculi caput constituebat, ita hæc postrema collectio finem musculi efformat, quem Græci ἀπονεύρωσιν quasi eneruationem dixeris, et ut nos quoque tendinem musculorum, appellant. Medium uero, in quo diuisionis series consistit, musculi uentrem nuncupamus, similitudinem a mure, et lacerta, et piscis musculi, aut alioquin communi piscium forma mutuantes.Finis seu caude et tendo. Venter. Musculi nanque seu lacerti caput, muris lacertæque capiti conferimus, tendinem autem caudæ, et uentrem uentri.Carnis in musculo usus. Cæterum si Natura solummodo ita neruum et ligamentum diuisisset, nec medias regiones, fibrarumque interstitia molli infarsisset substantia, quæ fibris, thori ac texturæ alicuius, et firmæ sedis loco esset, haudquaquam musculi uel tantillo temporis spacio fibras illas infractas incorruptasque seruarent. Est autem sedes ea ac thorus, simplex caro fibris obducta, quæ non aliter fibris committitur, quam in calathis alijsque fiscellis, in quibus lac harum rerum periti coagulant. Finge igitur fibras ex neruo et ligamento diffusas, iuncis respondere, lacti uero ipsi sanguinem, et caseo carnem proportionari, nam ut ille ex lacte, ita hæc ex sanguine paratur. Quanquam tanto ueriorem tibi confinges imaginem, quo per caseum plures crebrioresque iuncos funiculos'ue porrectos, et non solum ad casei latera attensos imaginatus fueris. Ne autem caro hæc, reliquaque musculi substantia, sanguine nutrimentoque indiga relinqueretur, et suus innatus calor non refocillaretur, uenas ac arterias, tanquam riuulos quosdam musculis immisceri fuit necessarium.Venæ ac arteriæ in musculo necessitas. Musculi membrana. Deinde quoque membranam uniuersum musculi corpus integentem a ligamentis, quæ musculi caput et finem ossibus committunt, produci oportebat. Commemorata iam musculi constructio, ad amussim nulli prorsus conuenit musculo, quum nullum in uniuerso corpore adinuenias, qui parem ligamenti, seu ex osse aut cartilagine exortus sui, et nerui portionem sibi assumat.Musculum non æque nerui, ac ligamenti natura participare. Lib. de motu musculorum. Quod sane innuebat Galenus, quum Musculum inter ligamentum et neruum natura medium esse assereret, alibi tamen animaduertens non parem nerui portionem, ligamenti portioni in quibusdam musculis misceri. Nam ut cæteros taceam, tendo posteriorem in calcis sedem insertus, solus crassior est quatuor femur petentium neruorum radicibus, utcunque eas simul collegeris. Deinde si nunc omnes tibiæ insertos tendines ac reliquos pedis ossa accedentes perpenderis, quæ nunc cum tendine illo, in calcem inserto erit proportio, ut illa scilicet mediam tendinum portionem neruo, et mediam ligamento formari ostendat. Profecto si tendines neruis hic comparabuntur, neutiquam nonagesimam tendinum portionem neruis constare fatebimur. Deinde si fortassis aliquis musculus parem ligamenti et nerui portionem sibi vendicare reperiretur, esset profecto temporalis, et septum transuersum, quippe in hoc duo satis insignes nerui implantantur, illum uero etiam quinque neruorum propagines adire docebo, quamuis interim in neutro ne trigecupla nerui cum ligamento videatur proportio. Sed quid tantopere Galeni præcepta tanquam oracula subuerentes, et ipsius libros de Musculorum motu exosculantes, de illis dicemus musculis, qui latissimo oriuntur principio, ac sensim in angustum uersus ipsorum insertionem desinunt ; cuiusmodi inter reliquos brachium attollens est, deinde is qui brachium pectori admouet, et femoris motibus famulantes propemodum omnes, in quorum exortibus neruum, qui ut Galenus censet, cum ligamento diffundi possit, confingere nequimus.