Liber II
221

Nam statim in eiusmodi musculorum origine multo maior fibrarum est copia, quam in musculi reliqua parte, siquidem in illis musculis, et præcipue qui femoris motibus præsunt, fibræ ab ipso ortu non amplius in plures diuiduntur, imo sensim ad insertionem properantes inuicem colliguntur, musculos triangularis figuræ efformantes.Neruum singulis musculis, ut alijs dissectionum professoribus uisum fuit, non misceri. Vnde etiam conspicuum euadit, si modo illa, quam Anatomici proponunt, nerui ac ligamenti diuisio commixtioque in musculis fieri oporteret, singulis fibris in ortu neruulum debere misceri, quod neutiquam accidere ipsa neruorum series commonstrat. Quandoquidem in plerisque musculis duntaxat neruulum admodum gracilem, neque magis quam uenam diuisum, ad superficiem musculi nunc interiorem nunc exteriorem, uenæ ac arteriæ modo exporrigi, membranæque musculi adhærere conspicies, neutiquam autem in fibras per musculi substantiam diffundi. Quod inter plerosque corporis musculos in illis liquido condisces, qui ab ilium osse femoris os accedunt : ex quibus etiam quosdam reperias, quorum ne superficiei quidem neruus, uti neque uena et arteria, uix ut contiguus omnino sit, attendatur. Neque id hic solum obseruabis, imo etiam in quadrato musculo radium in pronum mouente, cui nunquam neruum, uenam et arteriam exporrigi intuitus sum : præter illos neruos, uenas ac arterias, quæ cum tendinibus digitos flectentibus ad extremam manum prorepunt, quæ etsi a musculo illo non multum distent, ipsum tamen non contingunt. Adde neque neruulum obseruari insertum in graciles musculos, qui quatuor digitos oblique pollici adducunt, ut neque in illos, qui primi quatuor digitorum ossis flexionibus præsunt. Adiunge præter hos, abdominis etiam musculos (quos prius, quia omnibus notiores sunt, recensere decuerat) nullam nerui cum ligamento proportionem ostendere, quum nequaquam in singulis musculorum, qui oblique et transuersim fibras porrigunt, principiorum sedibus neruus implantetur, et quoniam ipsorum eneruatio seu tendo multo latior sit, quam musculorum origo. Non est itaque musculus inter ligamentum et neruum natura medius, neque etiam illa, quam imaginantur, ligamenti et nerui fit commixtio. Nam etsi forte neruum in musculi alicuius caput inseri animaduersurus sis, nunquam sane nerui soboles ligamenti fibrarum modo, ad tendinis usque principium diffundi, aut aliquo pacto ligamenti fibris uniri, vereque permisceri reperies. Neque id profecto in ullo musculo perpendes facilius, quam in illis qui ab interno humeri tuberculo principium capiunt : illorum etenim capita sunt acuta, et neruorum insertiones in ipsorum substantia, non solum autem in superficie adipiscuntur. Atque id etiam in illo animaduertes, qui a fibulæ superiori appendice principium sumens, ad pedem prorepit, sic et in illis, qui ab inferioribus femoris capitum radicibus ad calcem feruntur.Omnium musculorum capitibus neruos non inseri, aut alio quin attendi, etiam si alias ipsorum substantiæ neruus inseratur. Non enim omnes musculi, nerui implantationem (etiam si quando in ipsorum substantiam neruus porrigitur) in capitis exortu adipiscunt : sed subinde multo inferius, quam caput habetur, et in medio sui quodammodo ductus et longitudinis, quod anterior flectentium cubitum musculorum ostendit, nerui primum propaginem assumens, ubi duo ipsius capita in unum coeunt. Idem in nonnullis femoris os amplexantibus obseruatur, et in abdominis musculis, et plerisque qui in collo habentur, et in omnibus fere qui costis insternuntur. Verum utcunque nerui, uel in musculi substantiam sese insinuent, siue ipsius tantum superficiei attendantur, fere semper sua serie et propaginibus, secundum musculi ductum porriguntur.Tendinem ligamento, non autem neruo respondere. Rursus tendo elixus neque sapore, neque colore, neque substantia a ligamento uariat, nisi fortassis illum molliorem, non quidem omnibus ligamentis, sed tantum quibusdam esse quis contenderet : utut tamen sit, tendo musculi capitis molliciei nequaquam cedit, quamuis id statim in ortu purum esse ligamentum, nemo inficias ire possit. Neque etiam mirandum esset, tendinem ligamento ossa colliganti ut plurimum molliorem, minusque cartilagineum esse, cum ligamentorum, quæ ossa mutuo colligant, in duritie eadem non sit ratio. Adde etiam, tendinem elixum cum neruo non proportionari, hic enim elixus aut crudus, si per transuersum diuidatur, ex multis quasi funiculis constructus apparebit non aliter, quam si chordam aliquam crassiorem diuisisses : tendo autem solidior, et ut ligamentum similaris magis, continuusque uisetur, præcipue si crassum aliquem tendinem ex illis, qui pedem aut tibiam, aut extremam manum adeunt, examini adhibueris. In latis enim et quodammodo membraneis tendinibus series fibrarum est manifestior, quo etiam nomine a ueris membranis inter dissecandum distinguuntur, quemadmodum in peritonæi cum obliquorum et transuersorum abdominis musculorum neruosis tenuitatibus collatione est cernere. Et quamuis id in quouis animante inter edendum intueri integrum sit, in bubula tamen carne id feceris aptissime, cum pars aliqua mensæ apponetur, quam insignis perreptat neruus, qui plerunque cum uena et arteria inter glandulas conspici consueuit. Invento neruo nunquam tendo deesse poterit, qui modo proposita non edoceat. Deinde id, quo alii tendinem neruo misceri, atque ex ligamento et neruo æqualiter, aut plus minus confusis fieri, maxime probare contendunt, prius num ita, ut illi proponunt, res se haberet, perpendendum erat, priusquam aliquid inferrent.Excarne musculi caput, tendine non semper esse tenuius. Dicunt nanque tendinem capite musculi ob id crassiorem esse, quod is non capitis solum musculi substantia, sed et neruo quoque constet. Quasi uero quis recte dicere possit, exortus musculorum suræ simul collectos, quod ad nerueam