Liber II
224

laryngis omnes, et qui palpebrarum motuum autores sunt, et qui narium alas mouent. Alios in cutem, ut labrorum musculos, alios in aliud quiduis, ut oculorum musculos in duram oculi tunicam : et penis quatuor musculos, in penis corpora, et urinæ meatum, dein testis musculum, in uas semen a testibus sursum deferens. Ad hæc musculos recto intestino proprios, in eius intestini exteriorem tunicam, et circularem uesicæ colli musculum, ad meatus urinæ corpus applantari inserique cernimus. Cæterum et ab insertione musculi isto quoque modo differunt. Quidam a pluribus partibus enati in unicam inseruntur, ut musculus brachium pectori admouens, et is qui brachium attollit, ex pluribus orti sedibus, duntaxat in humeri os inseruntur. Ita etiam qui brachium deorsum trahit, ex plurium uertebrarum spinis oritur, attamen in unicum humeri os tantummodo desinit. Pari etiam ratione et scapulæ motuum autores musculi ad unum omnes, ex pluribus ossibus initium sumunt, et uni tantum scapulæ implantantur. Quidam uero ex uno osse exorti in plura inseruntur. Musculus enim qui a scapulæ basi prodit, respirationique subministrat, in octo superiores thoracis costas inseritur. Eius quoque generis sunt, qui quatuor pedis et manus digitos extendunt, deinde qui nasi alas simul superius labrum mouent, in cutem cartilaginemque implantantur, quemadmodum et septum transuersum, quod alicubi ossi, alicubi cartilagini innascitur. Quidam etiam a pluribus enati ossibus in plura quoque inseruntur, ut musculus a ceruicis uertebrarum spinis enatus, qui in aliquot superiores thoracis costas implantatur, thoracemque mouentium in homine tertius habebitur. Præterea dorsum mouentes musculi ad unum omnes, in hunc ordinem fere referuntur.Ab ea quæ mouetur particula. Item his diffetentijs illæ consentiunt, quæ ab ea quam musculus mouet, particula desumi possent, quum omnes musculi eius, cui inseruntur, partis uoluntario motui præsint. Porro ab insertione et ortu simul alia sumitur differentia, quum alij musculi ab illo osse oriantur, quod mouendo ab illis ossi, cui etiam inseruntur, alligatum est, proximumque uisitur : ut tres musculi ex ilium osse in femoris os inserti, septimus et octauus tibiam mouentium, qui a femoris osse enati tibiæ implantantur. Alij uero a superiori aliquo osse, et non illi, cui inseruntur, proximo originem ducunt, ut musculi tibiæ motibus famulantes, qui a magnis ossibus sacro ossi connexis principium obtinent, ex quorum numero sunt uniuersi tibiam mouentes, septimo et octauo tantum exceptis. Istis respondent, qui secundum cubiti aut tibiæ longitudinem extensi digitos adeunt.A forma. Forma etiam omnium musculorum haud eadem est. Quidam enim sunt, quos muri aut lacertæ (si ipsis pedes tantum absectos finxeris) ac pisci musculo, et alijs multis piscibus apposite conferas, ut scilicet musculi caput, lacertæ, aut piscis, aut muris capiti, uentrem autem corporis trunco, tendinem uero caudæ assimilare queas. Est autem huius ordinis musculus, qui ab interno humeri tuberculo enatus, ac radici[4]postbrachialis ossis, quo index sustinetur, insertus, brachialis flexioni subseruit. Talis etiam est, qui primus in tibiæ anteriori sede occurrit, et in pedij os, cui magnus digitus articulatur, insertus ad pedis eleuationem famulatur. Sunt et alij eius generis non pauci, uerum nullus æque ac duo nuper dicti muris effigiem exprimunt. Qui autor est maximæ pollicis abductionis a cæteris digitis, et alius qui paruum digitum a cæteris maxime in latus amouet, tam in pede, quam in manu, ad nuper dictam quoque figuram eleganter accedunt. Vnde etiam arbitror, inter reliquos corporis musculos (quasi nulli essent alij) illos, qui ad pollicis primum articulum habentur, Bruxellensibus, et alijs quibusdam nationibus mures nuncupari, alijs uero ita appellari cubitum flectentium anteriorem. Italorum autem uulgus in quibusdam corporis partibus, nescio quem, pisciculum esse fingit, eo nomine indicans musculos piscis imagini non absimiles.Musculi nomem unde desumptum. Vtcunque sit, ab eiusmodi murium, aut musculi piscis, aut lacertarum similitudine, omnes musculi a Græcis et Latinis suum nomen sortiuntur, etiam si quamplurimi musculi illorum animalium effigiem nulla ex parte referant. Quandoquidem alij figura triangulari constent, ut brachium attollens musculus, et is qui scapulam pectori adducit, et qui brachium decliue ad dorsum uellit. Alij quatuor constent angulis, ut scapulam dorso admouens musculus, et qui ad brachiale positus, radij motus in pronum autor est, qui ambo etiam quodammodo quadrati sunt, ut et latus sub colli et genarum cute occurrens musculus, qui ex carnea membrana constituitur. Alij etiam quinque angulos exprimunt, ut is qui brachium pectori adducit, quamuis illum alij non ita exacte illius latera perpendentes, triangularem esse asseruerint. Qui ex scapulæ basi natus, octo superioribus costis inseritur, si obiter spectetur, quadrangularis apparebit, at si ipsius in costas insertiones quis perpenderit, tot angulos illius insertionis lateri tribuet, quot digitis implantari uidet. Atque huius etiam figuræ est, abdominis musculi oblique descendentis exortus, et quorundam thoracem mouentium insertio. Sed plures anguli etiam tribuuntur musculo, latum tendinem sub manus cute producenti, et alijs omnibus in plures tendines cessantibus. Verum angulis his postpositis, mirabilis formæ est musculus, singulis costarum radicibus tendines exporrigens, quem aloës radici, aut palmiti non inepte assimilaueris,

×Correction apportée dans les emendata pour radicis.