Liber II
226

esse dixerit, quod uenas, neruos et arterias, ad musculos costis instratos transmittant. Quanquam etiam perforati dici possint musculi, qui secundo digitorum quatuor manus et pedis ossi tendines, qui id flectant, largiuntur, quum illi tendines longa sectione diuisi, subditum ipsis tendinem ad tertium digitorum os per ipsos conscendere sinant.A magnitudine. In magnitudine autem musculi uariant, quod alij maxima constent mole, ut maximus corporis musculus, qui toti propemodum femoris longitudini implantatus, femoris motorum quintus numerabitur. Deinde magnus quoque est femur mouentium primus, insuper et tibiæ motorum nonnulli, præcipue autem septimus et octauus, sic et pedis motus autorum quartus, a fibula principium obtinens. Minimi uero sunt, qui in tertiæ cartilaginis laryngis basi reponuntur, et qui primam cartilaginem secundæ copulant, dein proprij laryngis fere omnes, ut et penis musculi. Reliqui in horum medio consistunt, nunc maioribus, nunc minoribus accedentes.A colore. Omnibus musculis fere communis obtigit color, ubi enim carne uacant, neruosorum corporum modo albent, quod in principijs et eneruationibus præcipue accidit, ubi autem carne abundant, carnis quoque modo rubent, cui fibræ nerueæ permiscentur. Porro ea parte qua rubent, interdum candorem una obtinent, quod illis musculis usu uenit, qui tendinem, priusquam caro desinat, in sui etiam ventris medio educere uidentur. Est autem talis, qui a fibula enatus inter calcem et fibulam, suo tendine inferiora pedis subit, atque in os pedij pollici præpositum inseritur, pedisque motorum septimus erit. Sunt etiam et eius generis in tibia nonnulli, quemadmodum et in cubito : alij tale quid in ipsa insertione ostendunt. Musculus enim brachium sursum trahens, propter ipsam insertionem, interna quidem sede, qua os respicit, candicat, externa autem magis rubet. Alij musculi aliqua sui parte prorsus liuidi plumbei'ue conspiciuntur, ut suræ musculorum facile maximus, qui pedem mouentium quartus recensebitur, deinde et nonnulli ab ilium osse enati, et præcipue qui ex illis articulum proxime integit, femurque mouentium tertius erit, præterea et ex tibiæ motoribus aliquot, præcipue autem septimus et octauus, ubi nonus illis incumbit. Liuor iste musculis accidit, peculiaris ipsorum membranæ gratia, quæ interdum adeo crassa est, ut prorsus non uideatur pellucida, unde quum crassa nerueaque sit, et caro subtus rubeat, aut nigricet potius, facile color ex nigro et albo permixtus consurgit.Quamuis non idem carnis rubor in omnibus hominibus occurrat, uti sane neque sanguinis, quo caro enutritur, natura eadem est. Porro albam hanc musculi substantiam, quæ adhuc excarnis est, in sermonis contextu nerueam, quasi diceremus ligamentosam, appellabimus, hac uoce illam a carnea distinguentes, uerum quæ in harum partium media est, non inopportune liuida nobis uocabitur.Neruea musculorum pars. Carnea. Liuida. Differentia a situ. Par etiam situs omnibus musculis non contigit, quoniam alij ad corporis habentur superficiem, cutique accumbunt, ut omnes ex carnea membrana constituti, et alij innumeri, quos fere semper inter articulorum motores primos recensebo. Alij penitus reconditi delitescunt, ut in poplite latitans musculus, pubis ossium foraminibus proxime attensi, sub stomacho latitantes. Alij rursus secundum membri longitudinem locantur, ut omnes in tibia repositi, illo tantum excepto, qui in poplite occultatur, obliquumque situm sibi peculiariter uendicat, ut et illi qui radij mediæ propemodum longitudini inseruntur, proprijsque radij motibus subseruiunt. Transuersim autem fertur, qui iuxta brachiale locatus, radium in pronum mouet. Quin etiam diuersum musculorum situm, seu potius fibrarum ductum, abdominis musculi eleganter ostendunt, quum alij oblique deorsum in priora ferantur, alij sursum oblique in priora, alij recta sursum, alij prorsus orbiculatim transuersimque.A fibrarum genere. Fibrarum genus omnibus fere musculis unum duntaxat simplexque est. Nisi enim musculo brachium pectori adducenti, et etiam illi qui secundus inter scapulam mouentes est, duplex, et genarum labrorumque musculis multiplicius adhuc fibrarum genus tribuerimus, singulis prorsus musculis, unicum tantum fibrarum genus, musculorum ductui et formæ magna ex parte respondens asscribetur. Musculi autem, quos ab aliorum numero uidebamur secludere, ita se habent. Musculus brachium pectori admouens, fibras quasdam ex superioribus deorsum, uersus exteriora ductas exigit, quasdam uero ab inferioribus sursum, etiam uersus exteriora. Qui scapulam mouentium secundus est, quasdam a superioribus deorsum in priora, seu extrosum[7]protensas quoque obtinet, alias autem ab inferioribus sursum similiter in priora, aut extrorsum. Vnde illis duobus duplex fibrarum genus accidit, quæ in illo cuius ope brachium pectori admouemus, in aliqua sui sede, idque potissimum iuxta insertionem, instar x se intersecant, seu decussatim feruntur. Illi autem, qui inter scapulam mouentes secundus censebitur, nulla obtigit fibrarum intersectio. Rursus si labra mouentium musculorum, qui ab inferiori maxilla, et malis ortum ducunt, inspexerimus, uariam profecto fibrarum iuxta insertionem differentiam intuebimur. Quemadmodum et latum musculum, qui carnea constat membrana, fibras rectas, obliquas et transuersas

×Coquille typographique pour extrorsum.