Liber II
227

exigere conspicimus, et prout etiam diuersæ fibræ his musculis obtingunt, ita quoque diuersis famulantur motibus, pro harum illarum'ue fibrarum tensionis remissionisque ratione. Ad hæc, quid de lingua dicemus, omni fibrarum genere intertexta aliud sane nihil, quam et musculis diuersas adesse fibras, et has seorsum suis subseruire motibus. Nequaquam enim hanc fibrarum in eodem musculo contrariam seriem inficiari possumus, et præcipue in illis musculis, ubi mutua perficitur fibrarum intersectio, seu ubi fibræ decussatim feruntur.Galenus cum alibi sæpius, tum maxime ubi cor, non esse musculum probare nititur. Nollem enim adeo aliorum Anatomicorum (qui omnibus musculis simplex et unicum prorsus fibrarum genus asscribunt) placita turbare, ut musculo brachium eleuanti, et multis femur mouentibus, diuersas fibras cum nuper dictis musculis assignarem, ita uidelicet ac si aliud fibrarum genus in musculo brachium elevante constituam, quod a clauiculis pronatum, deorsum ad infimum musculi angulum, quo humero implantatur, oblique retrorsum tendit, et aliud quod a scapulæ spina, deorsum etiam oblique antrorsum fertur, et aliud rursus quod a coniunctio ne summi humeri ad clauiculam recto tramite descendit. Atque idem fere de omnibus musculis ex lato in acutum coarctatis, aut triangularibus affirmari possit. Verum licebit per me ipsis unum fibrarum genus assignare, si modo interim has differentias, a fibrarum ductu petitas, uti nunc fere proposui, subintellexeris, ac etiam fibras non æque in omnibus musculi partibus collectas, et tenues esse didiceris.A fibrarum compactione. In musculis enim acuto capite enatis, et in crassum tendinem finientibus, in uentris musculi medio, ubi is crassissimus est, fibræ tenuissimæ, inuicem propter carnis interuentum magis distant, quam in capitis et tendinis initio. Alijs autem musculis in principio et origine, plures et magis dissitæ, laxioresque obtingunt fibræ, quam in fine, ut omnibus fere, qui ex lato principio instar trianguli in acutum feruntur, et ampla superficie principium ducunt. Alijs musculis in ortu fibræ magis constringuntur, quam in ipsa insertione, quod illi accidit musculo, qui a scapulæ basi enatus octo thoracis costis inseritur. Quin etiam id in septo transuerso usu uenit, cuius fibræ plures, magisque inuicem remotæ sunt in ipsa insertione, quam in capite, uel reliquo ipsius corpore. Alijs propemodum æqualis undecunque fibrarum est ratio, ut illi qui ad brachiale locatus, radium in pronum ducit, intercostales et laryngis primam cartilaginem secundæ nectentes, et musculi orbiculares, qui recto intestino, et uesicæ ceruici obducuntur. Alij rursus musculi toto ipsorum corpore recta ferri uidentur, obliquas tamen habent fibras, ut dorsum mouentium sextum par, cuius musculi tendines in apices transuersorum processuum præcipue inseruntur. Verum illis etiam musculis aliquid priuatim euenit, qui duobus donantur uentribus, ex quorum albo illi sunt, qui inferiorem maxillam deorsum trahunt, atque illi qui a scapulis ad hyoides os porriguntur. His enim in fibris accidit, ac si duo, unus post alium scilicet, positi essent musculi, qui acutum caput, et teretem tendinem ostenderent.A musculorum capitibus. In musculorum capitibus exortibusque quamplures consurgunt differentiæ, quarum prima a forma crassitieque musculorum desumi posset, quam superius commemorauimus. Secunda uero a substantia ad hunc modum accipi poterit, quod alij penitus carnei in exortu appareant, fibris duntaxat raris et incompactis interstincti, ut qui ab ilium osse femur accedunt. Alij neruei in ortu apparent, et rursus quidam ex his illico in ipsius ossis contactu carnei euadunt, ut maximi in sura musculi origo, et in externa internaque cubiti sede plurium musculorum principia. Quidam uero longo ductu neruei permanent, priusquam carnem adipiscantur, ut inter reliquos tibiam mouentes, qui tertium caput a coxendicis ossis appendice assumit, et tibiæ motorum quintus censebitur, dein musculus brachium deorsum ad dorsum trahens. Alij unico quidem capite oriuntur, atque id haud secus, quam si duo obtinerent. Alia nanque principij pars aliquousque neruea apparet, alia prorsus carnea, quod rectis abdominis euenit musculis, qua ex pubis ossibus enascuntur, dein duobus ex radice capitum femoris principium ducentibus, et calci insertis. Alij duo exigunt capita, et unum nerueum prorsus est, longoque ductu tale permanet, alterum uero, ut rectorum abdominis musculorum principia, carneum nerueumque simul uisitur. Atque id in arteriori cubitum flectentium musculo cernere est, cuius caput a scapulæ ceruice enatum, prorsus nerueum cernitur, quod uero ab anchoram imitante processu enascitur, nerueum carneumque existit. Atque hic musculus illico commonstrat, quosdam musculos plura habere capita, in ipso exortu inuicem neque continua, neque contigua, hoc nanque ultimo commemorato euenit musculo. Alijs unicum est caput, ut uniuersis qui tibiam cubitumque amplexantur, quibus omnibus aut in inferiori, aut superiori parte capita sunt, septo tamen transuerso caput in medio consistit, non autem in altero extremorum.A uentribus. In uentribus musculorum differentiæ, præcedentibus differentijs fere omnes explicatæ sunt, quum musculorum formas, et fibras recenserem. Neque hic aliud addendum est, quam uentrem musculi illic proprie reponendum esse, ubi fibræ musculi inuicem minus compinguntur, ac copiosiore carne