Liber II
229

maxillam mouentium inferiorem scribam. Priuatim etiam robustissimo tendini, ad tibiæ extensionem auxilianti, os ipsa nimirum patella innascitur. Sic et tendo ex tibia inter fibulam calcemque ductus, et sub cubiformi osse, priusquam in pedij os, quod pollicem sustinet, inseratur, protensus, qua sub illo osse reflectitur, instar ossis, durioris'ue cartilaginis indurescit, modice ibidem dilatatus. Rursus unus musculus plures educit tendines, singulos quasi ex priuatis sui uentris carnosis propaginibus educens, ut qui in cubito locati ad quatuor digitorum manus flexionem auxiliantur. Alij unum quidem educunt tendinem, at is postmodum in plures discinditur, ut musculi ex tibia enati tendo, qui in pedis planta, tertijs quatuor digitorum ossibus tendines exporrigit : deinde qui bicorni tendine in postbrachialis ossa inseritur, atque ad brachialis extensionem iuuat. Qui autem indicem medium, et anularem manus extendere creditur, in harum differentiarum medio consistit. Hic namque neque plures educit tendines, neque etiam ipsius tendo in plures diuiditur, sed medium quid inter iam dictos existit. Rursus plures musculi unum efficiunt tendinem, tres enim suræ maximi, tendinem unum in calcem inserunt. Insuper et cubitum extendentes musculi, in unum coëunt, unamque simul insertionem efformant. Præterea et tres tibiam extendentium maximi, in unum quoque tendinem, cui patellam innasci diximus, colliguntur. At de musculorum numero et concursu aliquid nunc subijciendum uenit, et si quid ex musculorum differentijs omissum sit, quum seorsum singulos percurram, in Libri huius progressu explicabitur.A mutua musculorum in officio oppositione. Quemadmodum et hæc esse possit, musculos quosdam habere, qui suo motui opponuntur, alios, ut flectentibus digitos opponuntur, qui eosdem extendunt. Sic qui caput inclinant, contrarios exigunt, qui idem rursus in posteriore releuent. At quidam motus sui nullum habent contrarium, testium nanque musculis nulli, qui testes deorsum trahant, opponuntur. Neque etiam anum sursum uellentes, qui eundem priuatim deorsum trahant, oppositos adipiscuntur. Ut neque etiam circulares illi, qui recti intestini finem, et uesicæ ceruicem amplexantur, et postmodum musculi a nobis inuenti, laryngis operculum, quod ἐπιγλωττὶς Græcis dicitur, sursum atque in anteriora mouent, nullos quoque oppositi motus socios obtinent.A munere. Sic etiam a musculorum munere differentia pendet, quum alij rectis præsint motibus, ut qui quatuor et manus et pedis digitos extendunt. Alij duntaxat obliquis subministrant motibus, ut radij motores omnes. Alij utrinque motum præstant, si enim a pectoris osse, et clauicula enatus musculus, ac in mamillarum occipitij ossis processum insertus, qui in dextro est latere, una cum sinistro contrahitur, caput flexionem rectissimam experitur, si uero is solus, quiescente sinistro agit caput sinistrorsum, in anteriora circumuertitur.

DE MVSCVLORVM NVMERO, Caput IIII.

ARDVVM difficileque esse, musculorum numerum persequi, ac semel, quot uniuersi corporis sint recensere, præcedens de musculorum differentijs caput liquide satis commonstrasse reor, non sane quod illum describere prorsus impossibile sit, sed quod uaria eademque non admodum absurda, de musculorum numero unicuique sententia esse possit.Alijs alium numerum propter fibras statui. Aliquis nanque unum dicet esse musculum, qui brachium pectori adducit eo, quod nulla sui parte sibi non continuus contiguusque sit. Alijs uero duorum musculorum loco illum fortassis censendum contendet, quod omnes fibræ ipsius non parem ductum observent, ipseque musculus utcunque contrarios motus obeat. Eius enim pars, cui clauicula, et media pectoris ossis pars clauiculæ proxima, principium præbent, deorsum oblique, uersus musculi in brachium insertionem suas fibras porrigit, et brachium pectori elatius, quasi ad guttur clauiculamque trahit. Inferior autem pars, quæ a reliqua pectoris ossis sede, et quibusdam costarum cartilaginibus enascitur, sursum oblique ad brachium fibras dirigit, brachiumque humiliori pectoris sedi adducit. Vtrisque autem musculi partibus in se collectis, brachium pectoris medio admouetur. Præterea ad hanc musculorum continuitatem, et unius instar partis circumscriptionem, et nullam, ut inter duos digitos manus, sectionem, sed diuersum fibrarum ductum, ac latum musculi principium, diuersumque eiusdem munus non solum, quem nunc recensuimus, musculum quis referre potest, uerum et illum, quem inter scapulam mouentium secundum recensebo, qui continuus quidem est, attamen superiori sua parte sursum, uersus occipitium scapulam attrahit, inferiori uero deorsum uersus dorsum : media autem sede, aut utraque ipsius parte, recta retrorsum scapulam mouet. Dein huius musculi fibræ supra scapulæ spinam conspicuæ, deorsum in exteriora feruntur : quæ