Liber II
230

autem sub scapulæ spina uidentur, sursum in exteriora contendunt, uerum nullæ interim decussatim se mutuo intersecant. Item qui humerum attollit, unus quidem continuitate est, uerum apud Anatomicorum præcipuos non defuisse uidentur, qui duos hunc esse dicerent, unum a clauicula, alterum a scapula oriri contendentes, ac motibus, non autem continuitati animum adhibentes. Quinetiam præter alios plerosque his adnumerari possint, femoris motibus famulantes omnes, qui triangulæ figuræ proximi sunt, et interim nullam disiunctionis aut incontinuitatis notam referunt, uerum fibras ueluti ex basi ad conum tendentes, et ideo non pari prorsus ductu delatas sibi uendicant. Fibrarum etiam ductus diuersitas, alijs quatuor intercostales musculos in uerarum costarum interuallis constituit, propter diuersam illarum inter costarum ossa et cartilagines seriem, nihilominus tamen continuitas seruatur, unde etiam alijs duo tantummodo in toto interuallo recensentur. Sed et musculorum dorsum mouentium quamplurimi, uarium musculis asscribi numerum indicant, quum alius continuitatem perpendens, unum utrinque stomacho subiectum esse dicet : alius fibris et explantationibus implantationibusque attendens, tot musculos recensebit, ex quot ossibus is enascitur, et in quot inseritur.Ab impressionibus. Alius non ossibus, sed quibusdam leuibus impressionibus, inscriptionibusque attendens tot musculos enumerabit, quot inscriptiones uiderit. Idem maxime in secundo caput mouentium pari usu uenit, quod ex pluribus enascitur ossibus, et multas ostendit fibras, et præterea in hominibus uarias priuatorum musculorum descriptiones adeo, ut id par quibusdam neutiquam duorum musculorum loco haberi possit, sed plurium, neque id quidem adhuc eodem numero omnibus.A capitibus. Cæterum et musculorum capita numerum turbant. Non enim dubito, musculum a pectoris osse et clauicula enatum, ac postmodum in mamillarem capitis processum insertum, duorum musculorum numero nonnullis Anatomicorum proceribus compræhensum fuisse, quod eam principij partem, quam a pectoris osse educit, ab illa quæ a clauiculis prodit, nonnihil diremptam putarint, quodque una aliquantulum neruosior altera sit, etiam si reliquo ductu musculus non separetur, neque diuersam fibrarum naturam habeat. Pari etiam ratione certissimum est non defuisse, qui primum et secundum pedem mouentes musculos, a radicibus femoris capitum originem ducentes, seorsum singulos posuerint esse duplices, quod unam originis partem nerueam, alteram carneam, ut et recti abdominis, exigant. Alij tamen eam originis diuersitatem non tanti, ut eius gratia musculorum numerus ipsis excresceret, fecerunt, et singulos unius loco habuerunt. At hoc postremum magis adhuc usu uenit, in anteriori flectentium cubitum musculo, qui nullis, quod sciam, duorum numero habitus fuit, etiam si duo distincta capita habuerit, et magis quam nuper dicti dirempta. Quamuis in communem conueniant musculi uentrem, qui unicum tantum educit tendinem, adeo ut ad capita respicientibus, non idem omnibus placitum fuerit. Quanquam id illis constitutum fuisse uidebatur, ut unum dicerent musculum, cuius capita in eundem musculi uentrem porriguntur, quod iam dictis fit musculis, atque plurium musculorum uice eos haberent, qui etsi in unum coëunt tendinem, uentribus tamen non continuantur. Quod exactissime in suræ musculis observatum est, quum musculos ualidum illum calcis tendinem constituentes, tot numero esse uolunt, quot uentres, qui tres uisuntur, duo nimirum a femore producti, quos etiam quatuor alijs enumeratos dixi, et tertius qui liuidus est, et pedem mouentium quartus. Idem quoque maximis tibiam extendentibus musculis, septimo uidelicet, octauo et nono tibiam mouentibus contingit, qui etsi unum tendinem tibiæ insertum una producant, tamen quoniam uentribus non continuantur, plurium musculorum loco censentur.A tendinibus. Cæterum tendinum ratio talis est, ut omnes unum numerent musculum, qui uno enatus capite, unicum educit tendinem, etiam si ille postmodum in plures diuidatur, quemadmodum musculo accidit, qui tertios quatuor digitorum pedis flectit articulos. Ita etiam musculus unum caput habens, et adhuc carneus in plures tendines dissectus, qui eiusdem motus autores existunt, unius musculi loco compræhendebatur, quemadmodum musculus quatuor manus digitorum, secundos flectens articulos, et is etiam qui tertios inflectit, a quo nos illum suo distinguemus loco, qui pollicis tertium internodium flectit, quod is ab illo prorsus sit distinctus, etsi alibi forte illi continuus cernatur, id obscure admodum in primo tantum est exortu. In dictorum modo classe etiam fere, præter aliquot alios musculos habetur, qui indicem et medium atque anularem manifeste extendit. Verum si tendines in diuersa specie ossa inserantur, dissectionum periti musculum, qui tendines educit, plurium musculorum numero recensent. Quem admodum nonnulli musculum, qui pollici duos tendines, et unum brachialis ossi pollicem sustinenti exporrigit, duorum loco enumerarunt, etiamsi omnes isti tendines ad euersionem faciant, pollicis quidem tendines ad pollicis motum, brachialis autem, ad brachialis. Verum tale quid in anteriori