Liber II
232

ut tota corporis cutis, ea excepta quæ mouetur, est autem hæc frontis et faciei uniuersa, et quæ anteriorem colli sedem, lateraque complectitur. Ataque hæc motu participat, aut proprijs in hoc famulantibus musculis, ut frontis, colli, genarum et labrorum, aut uicinæ ipsius cutis gratia, ut malarum cutis, quæ musculis destituta, simul cum proxima ipsi cute mouetur.A pilis. Quod quidem alia cutis sedes pilosa sit, ut uerticis, axillarum, pudendorum, in uiris menti, alia autem penitus pilis orbata, ut interna manus,et plantæ cutis, omnibus conspicuum esse arbitror.A foraminibus. Quemadmodum neminem latere scio, cutem maximam totius corporis partem esse, perpetuo contextu efformatam, nisi quod tenuibus foraminulis, ad fuliginosorum excrementorum propulsionem, et pilorum generationem paratis, peruia sit, atque etiam in palpebris, naso, auribus, ore, ano, pudendo, et ubi unguibus uiam præbet, interpelletur, perforataque conspiciatur. Ad hæc, ex cætera cutis regione, interna summæ manus cutis (ut et pedis plantam inuestiens) maxime continua, minimeque perforata uisitur, quod et nuper natorum cuti aliquibus asscribere libuit. Verum hæc singula haudquaquam ociose, neque frustra facta esse, suis locis, quum de ijs partibus, quæ cute obteguntur, priuatim agendum erit, demonstrabo.CVTICVLA, quid. Cuti, quam δερμίδα Græci uocant, alia cuticula tenuis admodum, et prorsus exanguis obducitur, supernasciturque, propemodum ceparum tenuioribus ac pellucidis respondens inuolucris, nisi quod alicubi et præsertim in uola, et pedis planta, crassior duriorque uisitur. Hanc quum cutis uelut quædam efflorescentia sit, ἐπιδερμίδα Græci appellant. Si uero aliquando attritu in scabie, aut in uulneribus ex unguentorum applicatione, aut ignis admotione, aut feruentis aquæ infusione, aut ex longo itinere auferatur, et interdum uesiculæ ac papulæ instar a cute abscedat, promptissime aliterque ac uera cutis renascitur, quæ sola sanguinis et uitalis spiritus compos est, ob quod uenarum arteriarumque alicubi, et neruorum tenuissimæ partes, finesque ad eam confluunt, ipsamque simul concretæ quibusdam efformare creduntur.Cuti uenas et arterias ac neruos porrigi, ipsamque sensus esse compotem. Neque sane audiendus est Aristoteles, cutem sensu destituens, non secus, quam si carnis cuti subditæ duntaxat beneficio tactus sensus perficeretur, quum cuti proprios, certaque serie neruos exporrigi ex Anatome condiscamus, illi præcipue, quæ in facie est ac brachio, cubito extremaque manu, deinde et cruribus et pedibus. Per reliquum autem corpus, etiam si non ordinata serie nerui ad cutem deducantur, attamen complures in illam desinunt, sub ipsaque et potissimum ad thoracis latera exporriguntur, membrana cuti subdita (ut et uenæ ipsæ) suffulti, quemadmodum etiam in quarto libro, qui neruis dedicabitur, enarraturus sum explicatius. Atque ita musculorum (quos carnem Aristoteles appelabat) gratia cutis nequaquam sentit, uerum uti diximus propriorum neruorum occasione. Et quanuis uerticis cutis obscuriori sensu sit prædita, attamen sentit, utcunque etiam incommodissimum Naturæ fuerit, sursum ad uerticem neruos distribuere, ipsaque etiam cutis hic non ad modum sensu indiguerit. Deinde quis non quotidiana experientia edoctus, cutem a subditis musculis aut ossibus quoque auulsam, et postmodum scalpello ictam, unguibusque compressam sentire non didicit. Neque est, quod Aristotelis sectatorum quispiam hic, nescio quam, Terresteritatem mihi astruat, quum nerui a dorsali medulla enati ipsa cute duriores sint, et his adhuc ipsi tendines, quos potissimum facile affici, nemo inficiatur. Imo si non minus ratione, quam experientiæ simul fides habenda erit, ausim asserere, musculorum uentres quamplurimos (ut quorundam femur amplexantium) obtusius quam ipsam faciei manusque cutem affici. Atque etiam mihi ridendi uidentur, qui cutem ob hoc sentire posse auersantur, quod nullum hic sit medium, quasi uero etiam neruum proprijs membranis prorsus denudatum, aut etiam in medio diuisum grauissime affici non uideremus, quoties ipsius denudatæ substantiæ acriores pulueres insperguntur. Etsi medium etiam præter rationem in tactus sensu desideraremus, nonne in promptu est ipsa cuticula cuti obnata, et interim (ut putamus) sensu priuata.CARNOSA membrana. At nunc membranam quoque aggrediamur, cuti per uniuersum corpus subditam, quæ cuticula longe robustior crassiorque est, et fibris quibusdam raris, his, qui substernuntur illi, musculis adhæret, connasciturque, cuti uero pertinacius committitur. Siquidem quamplurimæ uenæ, et paucissimæ tenuissimæque arteriæ, cutem nutrientes, et neruorum propagines cuti sensum communicantes, hanc membranam transeunt, ipsaque inter cutem, et illam prorepentia hac suffulciuntur, membranamque cuti copulant, præter continuam quandam, sibique proximam fibrarum membranearum seriem, cuius etiam beneficio membrana ualidissime cuti connascitur. Hæc non eandem in uniuerso corpore crassitiem obtinet, uerum quibusdam corporis sedibus, carnosis fibris adaugetur, et crassior reddita, adeo carnosa efficitur, ut musculi nomine donetur.Præsens membrana cur carnosa dicatur. Huiusmodi regio, in tota colli amplitudine habetur, et in fronte, et in reliqua propemodum facie, quibusdam autem animalibus undecumque fere carnosis oppletur fibris, et præsertim illis, quæ totius corporis cutem (ut nos frontis) mouerit. Audio et homines fuisse, qui in thoracis regione, et alibi etiam in corpore cutem mouere