Liber II
234
QVI CVTICVLÆ, CVTIS, ADIPIS, et carnosæ membranæ natura per sectionem obseruari debeat. Caput VI.

VTI præcedente Libro, postquam ossium cartilaginumque historiam absolui, rationem modumque tradidi, quo quis hæc ad disciplinam opportune sibi parare queat, ita quoque hoc Libro omnium, quæ seriatim tradentur, secandi artificium post cuiusque enarrationem subiungam, ut quis in uno corpore omnem musculorum ac ligamentorum Anatomen recte aggressurus, et ordine absoluturus sit. Partium uero quæ in sequentibus Libris describentur Anatomen, prout illic commodius fore putauero, suis locis subijciam. Nunc autem cuticulæ, cutis, adipis, et membranæ naturam hunc in modum aggredi possis. Nouacula acutiori, in abdomine, aut quacunque uisum fuerit corporis parte, cutem ad adipem usque recta sectione, et deinde transuersa (ut saltem unum, aut plures angulos moliaris) incides, tam leuiter ac moderate cuti nouaculam admouens, ut solam ipsam, illæsa interim carnea membrana, diuidas. Quod sine negocio in homine facies, et præcipue pinguiori, quum subinde, et potissimum in mulieribus adipis cassities, duorum digitorum latitudinem in thorace et abdomine superet, in coxis autem ac clunibus etiam palmæ latitudinem, in mulieribus non nimium obesis uincere, in publicis sectionibus uidimus. Ac proinde sectiones ducendæ sunt eo accuratius, quo macilentius obtigerit corpus. Deinde etiam conandum est, ut hanc sectionem citra negocium obire assuescas, cum propter musculos ex carnea membrana conformatos, tum ad discendam neruorum seriem, quam inter cutem membranamque hanc ferri dicemus, et propter innumeras quoque uenas, quæ in hoc diligentius erunt discendæ, quod nullas in morbis incidamus, nisi carnea membrana suffultas. Postquam igitur cutem ad adipem usque (non tacta interim carnea membrana) dissecueris, hamulo aut unguibus, in aliquo ex sectionibus angulo cutem attolles, et diligenter transuersis acutiori nouacula, ad cutem ductis sectionibus, cutem ab adipe, quo usque libuerit, separabis. Cuti deinde reflexæ ardentem candelam admouebis, ut cuticula ignis ui uesiculæ instar abscedat, seorsimque cutem, et cuticulam intuearis. Dum uero cutem ab adipe liberas (quod nisi laborum patiens, discendique cupidus fueris, non diu indefesse facturus es) neruulos indagare conuenit, et uenas, quæ super membranam in adipe prorepentes cutem adeunt, deinde ipsa quoque membrana fibris illis frequentibus cuti commissa, sedulo inspicienda est. Iam si obesum ad manum sit cadauer, adipem a membrana liberare contendito, quod eadem prorsus ratione, qua cutem ab adipe seiungebas, præstandum est. Cauendum'que, ne membrana oscitanter cum adipe auferatur, in quo nostræ ætatis Anatomici aberrarunt, eam membranam in homine reperiri inficiantes, atque ita hac potissimum occasione necessario, ut reliquos corporis musculos, et uenas et neruos, ita etiam ignorantes musculos, ex carnea membrana constitutos, et per illam exporrectas uenas et neruos. Ablato adipe, leuem sectionem per carnosam membranam ad subiectos ipsi musculos usque induces, et parua opera, solis fere digitis per transuersum hinc inde actis, aut buxeo cultello, aut, si uoles, nouacula, illam a subditis partibus separabis, atque aliam membranæ a cute separationem esse disces, quam membranæ ab illis, quibus incumbit corporibus, auulsionem, quam Herophilus δάρσιν nuncupauit. Hæc enim factu facilis est, ocyusque perficitur, illi operationi penitus respondens, qua bobus, uitulis, ouibus, leporibus cutem citra negocium auferri uidemus, imo auulsio hæc adeo prompta est, ut solo flatu hoedis, agnis, et etiam iunioribus uitulis, membranam hanc cum cute, a subditis corporibus separari in dies cernamus. Verum cutis ab adipe aut a membrana separatio, nisi frequentissimis sectionibus, acutissimisque nouaculis completur. Quod etiam et lanij nos docent, quoties sub axillis cutem auferre conantur, carnosam membranam corporis bouis adnexam (ne nimium carnis auferant) relinquentes. Neque ista tantum uel apud lanios discuntur, uerum etiam cuticulæ natura, quum lanij obustos prius porcos deradunt, aut potius, quum calidæ aquæ ipsos immergentes, pilos una cum cuticula descalpunt[9].

×Pas d'emploi connu du verbe en latin antique (scalpere signifiant gratter).