Liber II
237 [235]
DE INSTRVMENTIS, QVÆ SECTIONIBVS administrandis parari possunt. Caput VII

[Illustrations]

ANATOMICORVM INSTRVMENTORVM DELINEATIO.
CHARACTERVM SEPTIMI CAPITIS FIGVRÆ INDEX

PRÆSENTI figura mensæ cuidam incumbentem finximus asserem, quo in uiuorum sectionibus opportune utimur, dein huic asseri omnia propemodum accommodauimus, quibus in dissectionum administrationibus, adeoque tota Anatome quis posset uti. Quo autem singula leuiori opera assequaris, huic etiam figuræ characteres, ac demum eorum indicem adhibere non grauatus sum. Indicetur itaque

A,AMensa, cui reliqua omnia modo seriatim indicanda supersternuntur.
B,BAsser uiuis sectionibus administrandis idoneus.
C,CVaria foramina, quibus laqueos pro animalis mole adhibemus, quum femora et brachia uincimus.
D,DEiusmodi anuli, summis manibus pedibusque ligandis adaptantur.
EHuic anulo maxilla superior, libera inferiori, catenula alligatur, ut caput immotumseruetur, ac interim neque uox, neque respiratio uinculorum occasione præpediantur.
F,FDiuersa nouacularum genera, quibus spongia accumbit.
GCultelli ad earum speciem formati, quibus calami adaptantur.
HVulgaris qui mensæ adhibetur culter.
IGrandis ac ualidus culter.
KCultri e buxo parati.
LHamuli.
MVarij styli una cum siphone.
N,NObliquatæ acus cum filo crassiore, quibus literarum fasciculos colligamus.
nMinores acus, quas uulneribus suendis accommodamus.
OSerra.
PForficula.
QMalleus ligneus.
RArundines inflandis pulmonibus, et alijs quibusdam partibus idoneæ.
SFilum æneum, ossibus nectendis aptum.
TSubula forandis ossibus parata.
VVaria subularum ferra.
XForpex intorquendis filorum extremis comparatus.
YForpex, quo intorti, et ossa iam committentis fili reliquias præscindimus.