Liber II
236

QVANDOQVIDEM in nouaculæ hamulique mentionem incidimus, atque in sequentibus, horum ac similium, quæ ad sectionem pertinent, instrumentorum non infrequens sermo occurret, non abs re erit, obiter hic instrumenta, quibus in administratione uti possis, subiungere, etiam si id in primi libri calce fieri quoque potuisset. Sunt uero hæc paucissima, paratuque facillima, quanquam tamen adhuc operosiora, pluraque, quam ipse nunc publicæ etiam sectioni adhibeo, enumeraturus sim.Nouaculæ. Primum itaque plures comparandi sunt cultri, quibus tonsores in radendis pilis utuntur, et quos uulgo nouaculas uocamus : atque ex his quasdam acutas esse conuenit, quasdam autem retusiores, uerum harum maior semper, quam ipse uelis, futura tibi est copia. Eligendæ sunt minores et leuiores, quamuis etiam grandes aliquot adesse nihil prohibeat, plures autem coëmendæ sunt, aut a tonsoribus petendæ, quod leui quaque occasione in membranis, aut tendinibus, ligamentisque fundendis corrumpantur, atque quum fragili admodum constent ferro, prompte exiliant, præcipue si nouas, et acuendo non detritas, operi adhibueris. Quibusdam ex his, et potissimum minoribus, illud ferri tuberculum non inutiliter aufertur, quod cultrum extra manubrij rectitudinem extendi prohibet, atque id tunc inprimis tentandum est, quum nullæ reperiuntur nouaculæ obliquo constructæ manubrio, quales illi sunt, quibus nostrates et Galli tonsores utuntur. Italis enim rudes, et magnis erectisque capulis seu manubrijs cultri in usu sunt, quorum capuli subinde in obliquis sectionibus incommodo esse solent, unde etiam quo minus manum ex sententia inflectas, obstaculo sunt.Parui cultri quibus calami aptantur. His paruos cultellos, quibus calami aptantur, acutiores simul retusioresque addendi sunt, et ex his nonnullos orbiculato cuspide, nonnullos uero oblongo acutoque esse conuenit. Inter reliquos potiores sunt, prorsus ferrei, alijs enim quum transuersa ligamenta scindere conamur, capulus facile frangitur, ipsumque ferrum imbecillius, emollita ex calidæ aquæ lotione resina in capulis firmatur. Prorsus respuendi sunt incuruati, ac falcibus similes, quoniam solo propemodum mucrone inter dissecandum utimur, qui introrsum in curuis illis cultellis reflexus, difficulter transuersis ligamentis subijcitur.Vulgares cultri. Præterea non inutiliter adhibentur duo cultri ex illis, quos mensæ apponimus, quorum alter altero longe sit maior, sed retusior, et ferreus potius, quam chalybeus[10], aut saltem non impense fragilis.Buxei. Si uisum fuerit, poteris his quoque adijcere duos e buxo, aut ligno Indico, quo in morbis curandis utimur, confictos, atque ex his alterum tenuem, et oblonga cuspide scindes, alterum uero latum, et orbiculari cuspide esse sines, uerum raro admodum illis utor, quum retusiores nouaculæ semper ad manum sint.Hamuli. Licebit etiam hamulos duos effingere, illos referentes, quos capitis initio appinximus, consueui autem illos parare ex furculis, quæ mensæ in dies apponi solent. Si enim furculam acceperis, atque utraque furculæ crura, lima magis extenuaueris, et deinde eorum apices oblique nonnihil instar semicirculi inflexeris, hamulum tibi elegantem paraueris, cuius mucrones lima ex sententia acuere est integrum, atque ita unum hamulum retusiorem, alterum uero acutiorem adaptare nihil impedit. Quanquam tamen hamulis relictis, ungues subinde operi in eleuandis quibusdam corporibus utilius adhiberes, nisi sinistræ manus umbra sectionem obtenebraret.Styli. Insuper stylos oblongos, breues et crassiores, ex argento aut æneo filo tibi dissecari curabis, et quosdam ex mollissimo maximeque sequaci plumbo ab Aurifabro quopiam educi trahique instar filorum sines, hi enim ad uarios usus, et præsertim ad obliquorum ductuum naturam inueniendam mire conferunt.Sipho. Conduxerit etiam siphonem adesse, si fortassis illum per penem uesicæ indere liberet, ut in eo manuali artificio reddereris expertior. Et quemadmodum nucleum siphoni affingimus, ita quoque quibusdam stylis illum adhiberi, et quosdam etiam siphonis modo incuruari conduxerit. Neque profecto mediocriter utiles fuerint styli aliquot, instar mediæ canalis extructi, ita nimirum, ut siphones parantur, in quorum cauitatem sectio molitur, ex qua e uesica calculus euellitur, aut ad eam stylorum formam, in quibus pilosi serici textores seriatim sericum in pilos secant. Conferunt enim eiusmodi styli in illis sectionibus, in quibus membranam longa sectione diuidimus cauentes, ne quid subditorum aut membrana amplexorum lædatur.Acus. Acus habere conuenit, sed obliquatas potius, quam rectas, quod ilico præstabitur, si communes acus prius ignitæ, instar C literæ aut ( obliquentur. Conduxerit autem et magnas et paruas adesse, quæ scilicet filum funiculosque graciles transmittant, et præter obliquatas illas, eiusmodi tibi quoque ad manum sint, quibus in consuendis uulneribus utimur, ut cutem aliquando simul suere ualeas, quum metuis te absente, aliquid a spectatoribus discendi cupidis uiciandum.Filum. His acubus filum adaptandum est sericum, quo uulnera consuuntur, aut peculiare aliquod, si fortassis quæpiam consuta dissolui turbarique ab alijs, quum abes, uerereris. Cæterum ad uasa religanda

×Latin antique : chalybeius.