Liber II
237

uteris communi illo, quo literarum fasciculos colligamus, quod præstantissimum ex Germania in Italiam adfertur, apud alias autem nationes imbecillius et crassius fit, et minus contortum et læue.Serra. Serra uero, quam interdum operi accommodamus, ea conducet, qua gangræna, aut eius generis affectibus uitiata membra præscindimus, non autem orbicularis, ut quidam etiam Mathematici suis Anatomicis libris appinxerunt, nescio, ex quarum linearum ductu arbitrati, orbiculare caput serra instar falcis messoriæ incuruata ferrandum esse. Etsi fortassis serra ad manum minime sit, ab illis opportune petetur, qui pectines conficiunt.Forficula. Forficula[11], nisi abscindendis post ligationemfuniculis accommoda est, quod etiam quouis cultro obitur.Malleus. Malleus, si ipsius usus aliquando ad grandiorem cultrum impellendum, quum aliorum animalium effringis caluarias, erit, quiuis etiam aptus est. Non inopportune quoque ex arundinibus oblongi calami aptabuntur, quibus minister aliquis, hoc illud'ue corpus instare possit.Canulæ. Asseres, quibus uiuas sectiones conficimus, paratu quoque faciles sunt, et illos describemus, ubi uiuorum prosequemur Anatomen, quemadmodum quoque ad finem Primi libri ea recensui instrumenta, quibus in compingendis ossibus recte quiuis uti queat. Sed nunc ad musculos eo ordine, quo in uno corpore omnes dissecari commode possint, nos accingamus.

MVSCVLI FRONTIS CVTEM MOVENTIS administratio. Caput IX.

Duplex administratio. DICTÆ modo musculosæ substantiæ administratio, duplex tibi erit. Vna quidem, qua cutem simul cum carnosa membrana, a membrana caluariam cingente, ob idque a Græcis περικράνιον nuncupata, auferes. Altera autem, qua cutem a musculosa substantia (quantumuis id difficiculter[12]fiat) separabis, carneam membranam capiti affixam relinquens. Vt uero utranque in uno cadauere ex sententia perficias, detonsis crinibus a uertice, recta per frontem et superciliorum medium ad nasi usque

×Terme non classique (forficule désigne le perce-oreilles).
×Coquille typographique pour difficulter.