Liber II
241

quem nunc enarramus, musculi cuius principium similiter carnosum est, ut etiam reliquum totius musculi corpus, quod orbiculatim uisorium neruum ambiens, ac a principio in priora porrectum, instar turbinis tantisper dilatescit, dum posteriorem oculi sedem contingat, illique circuli modo implantetur. Atque hanc insertionem musculus molitur, non quidem neruo uisorio proximam, sed fere ubi oculus amplissimus fieri incipit. Quemadmodum uero inter hunc musculum, et sex priores adipem repositum dixi, ita etiam inter neruum ipsum, et præsentem musculum eo interuallo, quo is a neruo abscedit, adeps colligitur. Musculus hic nullam prorsus inscriptionem obtinet, nisi fortassis unam in inferiori ipsius sede, secundum ipsius longitudinem protensam. Vnde etiam miror, hunc non unius musculi loco a cæteris Anatomicis enumeratum fuisse, sed ab alijs duorum, ab alijs trium : quum interim musculum hunc uix obiter omnes descripserint.Septimi officium. Ac proinde etiam uereor, ipsos non admodum apte musculi huius usum expressisse, dum hunc priuatim, retentionis oculi in sua sede autorem esse asserunt, nullum præterea illi usum asscribentes. Quum tamen aptius sex priores musculi id munus sibi uendicare possint, ut quorum externa superficies, membranæ oculi sedem in caluaria exculptam succingenti, fibris multis connascatur. Quinetiam sex isti priores propinquius ipsi capitis ossi, ubi neruus ex calvaria dabitur, pertingunt, ilico enim atque neruus emergit, ex ipsius dura membrana principium mutuantur, omni ex parte septimum occultantes. Quanquam fortassis non defuturi sint, qui originem horum musculorum non a dura cerebri membrana, uerum ab illa quæ os succingit, pendere contendent, quum interim septimus musculus, multis interuallis undiquaque ab os succingente membrana distet, quod profecto factum non fuisset, si modo huius beneficio oculum in sua sede retineri, ac quodammodo ad cerebrum trahi oporteret. Et si fortassis ipsius naturam accurate rimatus fueris, illum instar tegumenti uisorio neruo obduci concedes, et postmodum etiam oculum rectis motibus agere fateberis, prout nimirum has illas'ue sui corporis fibras contraxerit, laxauerit'ue.

OCVLI MVSCVLORVM ADMINISTRATIO. Caput XII.

Administratio in oculo a caluaria resecto, et oculum eximendi modus. RECTIVS musculorum oculum mouentium administrationem, illo ex caluariæ sinu euulso, perficies. Euellitur autem prompte uniuersus, integra adhuc caluaria, si omni ex parte oblongo cultello, ad os semper ductis in circuitu sectionibus, a suo sinu ipsum liberaueris, et tandem neruum uisorium, ubi primum ex caluaria procedit, absecueris. Si uero caluaria forte ad cerebri inspectionem prius fuerit dissecta, ipsumque cerebrum auulsum, conduxerit duabus lineis caluariam serra diuidere, una quidem linea a regione maioris anguli, uersus uisorij nerui foramen facta, altera autem a minori angulo ad prioris sectionis, iuxta foramen illud, terminum. Si enim ad eum modum serram in oculorum usque sedem penetrare coëgeris, totam superiorem partem sedis oculorum, instar cuiusdam trianguli auferes, ac deinceps undique oculo a pinguedine liberato, illum adimes, aut si uisum erit, oculum ab osse undecunque liberatum solius uisorij nerui interuentu, caluariæ appendere sines. Euulsum ministro tenendum porriges sic, ut summis dextræ manus digitis nerui uisorij finem (quem et eleuabit) sinistra autem manu uelut in pugnum coacta, in indice ac pollice anteriorem oculi partem comprehendat. Mox adipem oculo, ut minori molestia humectatus moueretur, circumpositum, et glandulas, uenarum et arteriarum diuisionem intercedentes adimito. Dein consideratis musculorum ductibus, et, quam simul omnes constituunt, forma, sex capita primorum a neruo uisorio acutiori cultello liberato, ac singulos deinde musculos leuiter secando, ad mediam usque oculi regionem deducito, unumquenque supra læuam ministri manum, quasi stellam effigiaturus extendens : hac nanque ratione cuiusque implantationem, formam, et usum leui negocio condisces. Porro nihil æque diligenter præcauendum uenit, ac ne adhærentem albam'ue oculi tunicam a cornea prorsus abradas, nimiumque oculum emungas, priusquam sex musculorum insertionem intuitus fueris : alias enim (nisi forte exercitatior sis) eam uiciabis, neruosam alicuius musculi tenuitatem una cum adhærente membrana incuriose absecans. Iam ubi adipem in media horum musculorum amplitudine coaceruatum, unguibus, aut cultello a septimo oculi musculo adempseris, illum quoque aggredi integrum est. Primum itaque qui neruum ambiat, circulatimque in oculi radicem implantetur, examina, ipsum a neruo prorsus ad duram usque oculi tunicam radendo.Administratio oculi musculorum, quum is adhuc calvariæ hæret. Cæterum si caluariæ adhuc hærentem oculum administrare animus sit, musculorum capita primum liberans, ad eum quem iam