Liber II
242

[dixi] modum, musculos attrectabis, capita scilicet a neruo adhuc fixo ad insertionem usque (quæ non procul ab iride consistit) deducens. Commodius tamen, minorique molestia priorem sectionem obibis. In utroque tamen administrandi modo, oculi situs semper perpendendus est, quem caruncula indicabit, maiorem angulum in homine occupans, et (ut creditur) pituitam in genas defluere præcauens. Hæc nanque (dummodo cognoscas, an dextrum, an sinistrum oculum in manus assumpseris) oculi regionem, quæ magnum spectat angulum perpetuo commonstrabit, a qua ilico reliqua oculi latera opportune petes. Interest autem, oculi regiones, propter obliquos musculos, potissimum cognoscere. Aut si lubet, neglecta caruncula, potertis cultello carneam membranam, priusquam oculum a caluaria resecabis, punctim in aliqua parte radere, hincque oculi regiones semper augurari.

DE BVCCARVM, LABRORVM, et nasi alarum musculis. Caput XIII.

LIBRO superiori, duo narium ossa in duas desinere cartilagines, atque horum extremo secundum latera alias duas molles, et latas cartilagines (quas alas uocant) accumbere alligarique scriptum fuit. Nunc uero musculos, qui eas mouent, simul cum buccarum genarum 'ue labrorumque motoribus exequemur. Cæterum quum buccarum et labrorum motus dicimus, illi intelligentur, quos quiescente etiam inferioris maxillæ osse obimus. Alijs siquidem musculis maxillæ os, alijs uero buccæ labraque, motu aguntur uoluntario.Alterius lateris primus musculus, uel simul omnium primus ac secundus. Duorum itaque primorum, qui buccas et labra mouent musculorum, in utroque latere singuli habentur membranei, admodumque ampli. Hi enim ex omnium uertebrarum ceruicis spinarum regionibus, deinde scapularum, et clauicularum, et pectoris ossis sedibus originem ducunt, usque ad faciei medium protensi. Sunt autem hi aliud nihil omnino, præterquam membrana (quæ merito carnosa nobis dicitur) carnosis fibris adaucta, hæc enim in tota paulo ante commemorata sede, musculosa penitus reddita, aliquo usque uere carnosa efficitur. Cæterum carnosæ hæ fibræ a nullo prorsus osse originem (ut fortassis quispiam ab alijs Anatomicis lusus arbitraretur) ducuntLib. 4 de Administrandis sectionibus neque etiam quis musculum hunc ab aliquo osse principium petere, non perperam dicturus est. Is nanque non aliud existit, quam carneæ fibræ nuper dictæ membranæ intensæ, et multis neruorum surculis concomitatæ, qui quod a subditis membranæ corporibus in illam excurrant, ipsam firmius substratis sibi partibus connectunt, quam in reliquo fere corpore illis, quibus obducitur, musculis hæc affirmari solet. Prorepunt autem primum eiusmodi neruorum soboles in membranam, secundum totam colli longitudinem, seu a thorace ad occipitium usque ex ea sede, qua spinarum ceruicis uertebrarum consistit regio. Item secundum scapularum spinarum ductum, summos humeros, clauiculas, et eminentiorem pectoris ossis regionem, neruiculi quoque instar tenuissimorum filorum, a subditis musculis membranæ exporriguntur. Atque hi neruorum surculi omnes, secundum carnearum fibrarum ductum (qui perquam uarius est) reflexæ excurrunt. Fibræ enim a pectoris ossis sede, mediaque clauicularum regione pectoris os spectante sursum, uersus faciem conscendentes, secundum colli longitudinem recto tramite protenduntur. Quæ autem ex reliqua clauiculæ sede, et summi humeri, et scapularum sedibus ad ceruicis usque spinam incipiunt, oblique sursum contendunt, tantoque obliquiores uisuntur, quanto ceruicis spinæ sunt propinquiores. Omnes enim fibræ a ceruicis uertebrarum spinarum sedibus prorepentes, una cum eius partis neruorum surculis transuersim feruntur, atque ideo magis, quo musculus occipitio uicinior existit. Porro eiusmodi fibrarum ductus, in ceruice admodum conspicuus est, nullaque fibrarum intersectio, ut neque etiam in summo mento, et in inferioris maxillæ iuxta autem regione sese offert. Verum ubi iam labra contingunt, fibræ inter se adeo confunduntur, ut rectas, et obliquas, et transuersas iam amplius distinguere prorsus arduum impossibileque sit, atque id præcipue secundum totam inferioris labri regionem accidit. Labri enim superioris lateri ad alas usque narium duntaxat fibræ porriguntur.Nonnullis hominibus aures moueri. Posterius itaque huius musculi initium, a spinæ ceruicis sede omnino promitur, deinde secundum occipitij ossis basim fertur, mox sub aurem, ut ipsius radicem perreptando contingat. Imo interdum hic adeo ascendit, ut et auris huius beneficio quibusdam hominibus (non etiam stupidis, aut asinis) moueatur, uti inter alios quosdam hic Patauij uidere est, in lepidi ingenij Iurium Doctore non minus egregie erudito, quam iucunde faceto, Claudio Syùiono Foroiuliensi, dein in non minus audaci, quam forti et strenuo, Petro Rauascherio Genuensi. Cæterum præsens musculus ab aure in faciem ductus,